A023000580
|
Etsi quae apud nos extant de religione edicta Principum nostrorum, Senatusque nostri consulta et decreta [69] quamplura (quae tamen, quia publice excusa prostant, huc transcribenda minime putavimus), non Lutheranos tantum et Calvinianos notant et insectantur, sed reliquos etiam omnes haereticos, quales sine dubio sunt quotquot a sancta Ecclesia Catholica, Apostolica et Romana, quocumque tandem censeantur nomine, defecerunt, ac quorum errores sacrosanctum Concilium Tridentinum, Spiritu Sancto suggerente, justissimo anathemate damnavit..
|