23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000579 |
Omnium tamen summa divisio illa esse potest, ut eorum tria veluti genera et praecipua capita constituantur, ad quae caeterorum omnium sectae inferiores, veluti species referri possint: Lutheranorum, Calvinistarum et Anabaptistarum. |
||
A023000579 |
Quanquam ea jam Anabaptistarum conditio est, ut caeteris, licet non insania et impietate, attamen numero longe inferiores, ab omnibus propemodum tanquam imbelles nulliusque pretii hostes contemnantur, solis Lutheranis et Calvinianis locum sibi pene omnem relictum gloriantibus. |