12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012002180 |
Jam [248] triennium fere in domo ac contubernio illustris et clarissimi viri Antonii Fabri, ducatus Gebennensis Præsidis, vixit, mensæ ejusdem et sermonis ac disciplinæ particeps: quo toto tempore mitto quanta cura jurisprudentiam et li littras coluerit; sed quod apud me caput est, pietatis et religionis officia semper diligentissime amplexus est, ut nunc redeuntem sicut omni virtutum et pietatis genere onustam navim institoris videre liceat. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023002230 |
Parrochiales ecclesias per concursum conferendi, ex ejusdem Concilii decreto, quo nihil utilius, nihil sanctius excogitari poterat, saluberrimum morem, primus omnium in istis provinciis Gallicis, amplexus est, aliisque Praesulibus exemplum dedit, ut quemadmodum ille fecerat, ita et ipsi facerent. |