23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001371 |
Quis unquam, Deus bone, audivit talia? quis vero nunc audiat sine horrore? quis denique, talia fando, temperet a lachrymis? [222] Et tamen inveniuntur, heu nimis! quam multi homines, qui tam diris, foedis et foetidis ex inferno allatis opinionibus glorientur, auctoremque diabolum sequantur. |
||
A023002233 |
Primum, aliquot Ecclesiae Nostrae cathedralis doctis piisque hominibus nobiscum adhibitis, variarumque provinciarum Ritualibus libris in medium allatis, ex solo quidem Romano omnia quae ad ritum administrandorum Sacramentorum spectant adamussim excerpsimus; ex aliis, ac maxime ex antiquo Gebennensi, plurimas benedictionum formulas accepimus, quarum usum inter populares nostros pro laudabili recepta consuetudine retinendum existimavimus. |