08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008000915 |
Aves cum parvulos in nido non habent, excurrunt per arbores in eisque morantur, et mirifice huc illucque canunt; at cum nidum habent pullosque in eo, vix cantant alibi quam in arbore in qua nidos pullosque habent. |
||||||||
A008000915 |
Si enim aliquando excurrunt, cito redeunt, et memores relictorum pullorum vix alibi cantant. |
||||||||
A008002340 |
Nathan brachium mulcet, ligat, alibi visum sui ægroti distorquet; tum, apostema secat. |
||||||||
A008002560 |
Adami et Evæ peccati scalam alibi descripsi, sermone in Purificatione.. |
||||||||
A008003074 |
Quae vero dicuntur in Osaea, in Genesi, ad Ro. et alibi, constat apertissime, si omnia inter se conferantur ut par est, intelligi de populis Israeliticis et Idumaeis, non de personis. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000474 |
Te veniente, non committam ut alibi sim quam tecum. |
||
A011001078 |
[124] « Per calcatum perge patrem, et ad Crucis vexillum evola, » Beati Hieronymi sententia, si unquam alibi, hic imprimis locum habet, sed plus æquo verum est vetus dictum: « Morbos equites venire, pedites abire. |
13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013003019 |
At ego libentius ac opportunius, qui omnium optime virum de cujus promotione sermo est cognovi; est enim civis meus, Beatissime Pater, ab ineunte ætate litteris in hac ipsa civitate nostra ab optimo patre eruditus, [350] quibus postea alibi tanta studiorum contentione, tanta ingenii felicitate animum addixit, ut doctor theologus creatus, brevi in concionatorem omnino celeberrimum evaserit. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000410 |
Deus autem ipse est Pater totius consolationis, nec inde gloriari nos oportet quasi quid-quam sit ex nobis tanquam ex nobis, nam, ut alibi ostendi, omnis sufficientia nostra a Deo; non enim liberi arbitrii seclusa gratia, opera prsevisa dicuntur ratio praedestinationis, sed semper opus est praevisione gratiae Domini, per cujus misericordiam in domum ejus ibimus si in hac vita pedes nostri in atriis tuis, Hierusalem, fuerint, sine enim Christo nihil possumus facere.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000602 |
Negant in Deo potentiam ullam esse absolutam: [73] «Commentum,» inquit Calvinus, «de absoluta Dei potentia, quod scholastici invexerunt, execranda blasphemia est.» Et alibi, «impossibile» appellat quod nunquam aut fuit aut futurum est. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000618 |
Denique vita nostra filia Christi mortis est; qui alibi quam in hac morte vitam quaerit, vitam perdidit. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000852 |
Et alibi: «Jam,» inquit, «satis aperte ostendi, Deum vocari eorum omnium authorem, quae istis censores volunt otioso ejus permissu contingere.». |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000870 |
Ac ne quis forte, de hominis pietate melius suspicatus, existimaret sermonem illi esse de moribus moraliter bonis, explicavit ille sententiam suam his clarioribus verbis: «Omne opus bonum in sanctis viatoribus esse peccatum.» Et Calvinus in eunderri sensum contendit, «nec unum a sanctis exire opus, quod, si in se censeatur, non mereatur justam opprobrii mercedem.» Et alibi addit: «Nullum esse hominis pii opus, quod, si severo Dei judicio examinaretur, non esset damnabile.». |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000881 |
«Christus,» inquit Lutherus, «ordinavit ut nullum esset peccatum nisi incredulitas, nulla justitia nisi fides.» Et alibi tuetur mordicus hanc propositionem: «Baptizatum, etiam volentem, non posse perdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere, quia,» inquit, «fides tollit omnia [120] peccata et facit volentem non peccare.» Hac autem affirmatione negant evidentissime scortationes, homicidia, perjuria, blasphemias esse peccata; quod tamen quam absurdum sit qui non videt, quid unquam absurdum esse fatebitur? At quam praeclare rursum cohaerent hae propositiones Lutheri: «Omne opus bonum, etiam fidelis, etiam justi, est peccatum;» et: «Nullum opus justi, nisi incredulitas, est peccatum;» nam si omne opus bonum est peccatum, quomodo nullum opus malum peccatum est?. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000885 |
Via arcta est; singulum te fieri necesse est, si transire velis ac penetrare rupem; qui operibus, ceu Jacobitae peregrinatores cocleis circum undique muniti sunt, penetrare non possunt; si saxis operum refertus adveneris, nisi deposito prius onere, non pertransibis.» Et alibi: «Justitia,» inquit, «legis, etiam Decalogi, [121] est immunda et abolita per Christum.» Quis vero tibi, Luthere, has Christi voces revelavit? Nec enim reperisti in Evangelio, in quo nihil tantopere Christus commendat quam ut, si velimus ad vitam ingredi, servemus mandata, et operariis, non fiduciariis, mercedem se daturum pollicetur.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000890 |
Affirmant nulla ex circumstantia fieri peccata deteriora; Lutherus enim hanc propositionem, inter caeteras quas pro certissimis habet, tuetur: «Circumstantias peccatorum, cum matribus, filiabus, sororibus, affimbus, quacumque die, quocumque loco, quibusvis cum personis, ac si quid aliud praeterea externum sit, aequales esse ac penitus contemnendas.» Quam vero eleganti ratione? «Quia,» inquit, «Christus talia non praecepit in suis legibus.» Et alibi: «Apud Christianos,» inquit, «una tantum est circumstantia, quae est peccasse in fratrem.» [122] Qua affirmatione negant peccatorum inaequalitatem, saltem in eodem genere peccati. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000894 |
Hic opportunum est ut maritus dicat: Si tu nolueris, alia volet; si domina noluerit, adveniat ancilla; ita tamen ut antea iterum et tertio admoneat maritus.» Quid, obsecro, possit diabolica impudentia fingere hoc impudente impudentius? Sobrius tamen et modestus est in eo loco, si cum iis, quae alibi scripsit, haec comparentur; nam non modo eadem repetit, sed addit quaedam adeo obscaena de pruritu carnis utriusque sexus, maxime vero muliebris, ut nemo, sine pudore ac verecundia, hujusmodi petulantiam intueri vel audire possit, ne dum referre.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001024 |
Et Paulus: Quomodo, inquit, prædicabunt, nisi mittantur? Et alibi: Nemo, inquit, assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001026 |
Lutherus autem palam fatetur se non extraordinaria, sed ordinaria et mediata vocatione vocatum esse: «Sumus [135] igitur,» inquit, «et nos divina auctoritate vocati, non quidem immediate a Christo, ut Apostoli, sed per hominem.» Cum autem explicat quanam ratione vocatus sit per hominem: «Cum autem,» inquit, «princeps seu alius magistratus me vocat, hinc certo et cum fiducia gloriari possum quod mandante Deo per vocem hominis vocatus sim; Est enim ibi mandatum Dei per os principis, quod me certum facit, vocationem meam esse veram et divinam.» Et alibi dicit «vocationem antiquitus quidem per Apostolos, qui suos successores vocaverunt, factam esse, sicut,» inquit, «adhuc vocantur etiam a potestatibus carnalibus et magistratibus seu communitatibus.» Vides igitur ut Lutherus suam vocationem non quemadmodum Apostolorum et Evangelistarum extraordinariam, sed ordinariam et mediatam esse asserat, eamque non ab Episcopis aut ecclesiasticis personis, sed «a magistratibus carnalibus» (hoc enim ipsum ejus Mot est) profectam esse ac derivatam.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001034 |
Ea vocatio duravit usque ad nostra tempora, et durabit usque ad finem mundi; estque mediata, quia per hominem fit, et tamen divina est.» Calvinus autem: «Supersunt,» inquit, «Episcopi et parochiarum rectores, qui utinam de retinendo officio contenderent; libenter enim illis concederemus eos habere pium et eximium munus, siquidem eo defungerentur.» Et alibi: «Videmus,» inquit, «hodie papistas, quomodo sibi nomen Ecclesiae arroganter attribuant, sub praetextu successionis perpetuae, quam obtendunt. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001059 |
Et rursus, alibi disputans non esse rebaptizandos haereticos, scribit haec verba: «Quamvis hujus rei de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, earumdem tamen Scripturarum, etiam in hac re, a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas.» Eam vero auctoritatem non potuit Paulus Apostolus commendare apertius, quam cum Ecclesiam columnam et firmamentum veritatis appellavit. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001085 |
Dixi.» Et alibi: «Igitur,» inquit, «sive Papa, sive Patres, sive Concilium sic aut sic sentiat, nemini debet esse praejudicium, sed abundet quisque in sensu suo.» Sed quid hic moror? Si e libris Lutheri et Calvini detraheres injurias et calumnias quibus Apostolicam Sedem insectantur, vix una in iis aut altera pagina remaneret.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001085 |
Quintum characterem habent haeretici, Apostolicae Sedis contemptum, in quo sane excellit Lutherus prae caeteris; nam is, quodam loco, postquam omnia quae fiunt contra Ecclesiam Romanam, ad Dei gloriam pertinere dixit: «Cum autem,» inquit, «et ego unus sim de antipapis, revelatione divina ad hoc vocatus, ut dissipem et perdam et destruam regnum illud [maledictionis] cupide et habenter illo fungor officio, sicut hactenus feci.» Sed et alibi, cum defendit bellum contra Turcas esse illicitum: «Quanto rectius...,» inquit, «faceremus, si idolo Romano Caesar et Principes modum ponerent... perditionis animarum! nam, [144] ut ego prophetem semel, licet non audiar, quod scio, nisi Romanus Pontifex redigatur in ordinem, actum est de omni re Christiana;... nihil, nisi peccatum et perditionem, Papatus operari potest... Qui habet aures audiendi, audiat, et a bello Turcico abstineat, donec Papae nomen sub caelo valeat. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001112 |
Sextus haereticorum character est contemptus antiquorum Ecclesias Patrum, quos venerari et colere deberent, si Hieremiam audirent, aut potius Spiritum Sanctum loquentem per Hieremiam: Haec dicit Dominus, inquit ille: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris. Et alibi Scriptura Sacra: Non te prætereat narratio seniorum; ipsi enim didicerunt a patribus suis. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001114 |
Et alibi idem Augustinus, loquens de Cypriano, Basilio, Hilario et similibus: «Tales quippe,» ait, «et tanti viri secundum catholicam fidem, quae ubique toto [152] orbe diffunditur, haec et illa vera esse confirmant, ut vestra fragilis et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum, praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur.» Et rursum paulo post: «Quod invenerunt in Ecclesia,» inquit, «tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt.» Idem nos hodie de te dicimus, magne Augustine, deque contemporaneis tuis, adversus nugatores istos; neque tamen facere possumus, ut eos suae pudeat insaniae et impudentiae.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001129 |
Alibi reprehendit antiquos omnes, quod permitterent laicis, «ut in periculo mortis» constitutos «baptizarent,» quamvis ab ipso fere Ecclesiae [156] nascentis exordio usu receptum esse fateatur. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001132 |
Et alibi, loquens de ceremoniis Missae [158]: «Si quis,» inquit, «vetustate hujusmodi inventiones tueri velit, non ignoro quam non longe ab aetate Apostolorum Caena Domini tecta rubigine fuerit; sed isthaec scilicet humanae confidentiae procacitas est.» Sed et alio loco fatetur antiquos Doctores Missae nomine usos fuisse in «plurali fere numero.» Et alibi: «Veteres quoque illos,» inquit, «video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat.» Et paulo post: «Excusari,» inquit, «non posse arbitror, quin aliquid in actionis modo peccaverint.» Et iterum: «Merito quis eos redarguat, quod ad Legis umbras nimis deflexerunt.» Denique, ne omnia et singula hujus generis scripta recenseamus, quod esset pene infinitum, idem Calvinus fatetur usum Confessionis esse antiquissimum, et nihilominus eam spernit.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001155 |
Et alibi conqueritur, quod resciverit in multis locis erroneos et novos prophetas suboriri, et sibi a nonnullis Argentinensibus significatum, magnum rumorem et tumultum super Sacramento et diruendis imaginibus et Baptismo excitatum fuisse a Carolostadio. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001158 |
Sed quis non expressissimam novandi libidinem agnoscat manifestius in Calvino, cum, de Trinitate tractans et de his nominibus persona, substantia, όμοούσιον: «Utinam,» inquit, «sepulta essent! Constaret modo haec inter omnes fides: Patrem, Filium et Spiritum» Sanctum «unum esse Deum.» Et alibi nomen personae in nomen residentiae mutavit, si antiquiores Institutionum ipsius, praesertim gallicarum, editiones sequamur, iliam praesertim quam fecit Thomas Courteau anno 1564. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001165 |
Quidni enim hoc facere debeant, qui vos et fideles et sanctos fuisse confitentur? Atque, ut nullus tergiversationi locus relinquatur, non proferam nisi quod ab Ecclesia primis quingentis annis factitatum esse constabit; quandoquidem Calvinus, post Lutherum, ita nos admonet: «Meminerimus quingentis circiter annis, quibus magis adhuc florebat religio et sincerior doctrina vigebat.» Et alibi, de Augustini aetate loquens: «Extra controversiam,» inquit, erat, «nihil a principio usque ad illam aetatem mutatum fuisse in doctrina.». |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001217 |
Bellum hoc est Madianitarum; ac, sicut dixit alibi Lutherus ipse, a Deo ita ordinatum est, ut impii semper seipsos confundant, et quod mendacia non consonent, sed semper semetipsa testentur. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001224 |
Dum inquit Augustinus: «Scripturae bonae intelliguntur non bene;» et Hilarius: «Intelligentia haeresis est; et sensus, non sermo, fit crimen;» et Hieronymus: «Scripturae non in legendo consistunt, sed in inteUigendo;» et alibi: «Diabolus loquitur de Scripturis; et omnes haereses, secundum Ezechielem, inde sibi consuunt cervicalia, quae ponunt sub cubito universæ ætatis.» Sed omnium apertissime et aptissime Vincentius iUe Lirinensis, quem diceres haereticorum nostri temporis mores et ingenia exprimere voluisse: «Lege,» inquit, «Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Joviniani reliquarumque pestium» (omnes vero illos haereticos fuisse nec Lutherani et Calviniani ipsi diffitentur): «cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam, quae non Novi aut Veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit.» Et [183] paulo post: «Quid est vestitus ovium, nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia? Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus haereticorum feri et rabidi?» etc.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001253 |
Quare merito divus Augustinus haereticum definit, qui, «Scripturas non recte intelligens, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserit.» Et alibi: «Neque enim,» inquit, «natae sunt haereses, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene [188] intelligitur, etiam temere et audacter asseritur.» Et rursum, alio loco: «Qui ergo,» inquit, «in Ecclesia morbidum aliquid pravumque sapiunt, si, correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt.». |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001254 |
Is, in Responsione ad maledicum scriptum Regis Angliæ, in haec verba scribit: «Atque,» inquit, «citra arrogantiam libere dixerim, per me Sacram Scripturam ita repurgatam, ita illustratam esse, ut intra annos mille nunquam fuerit vel clarior, vel notior pluribus.» Et paulo ante: «Mihi perinde est, etiamsi mihi totus jam adhaereat mundus, jam deficiat iterum; utrumque sequi bonimque consulturus sum, nam quis me sustentabat initio, cum essem solus?» Et alibi miris modis seipsum extollit, et animum pervicaciae: «Haec sunt arma,» inquit, «quibus haeretici vincunt hodie: ignis et furor insulsissimorum asinorum et thomisticorum porcorum. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001255 |
Et rursum alibi: «Fovebat me utcumque,» inquit, «aura ista popularis, et Germani, suspensis animis, expectabant eventum tantae rei, quam nullus antea, neque episcopus neque theologus ausus esset attingere.» Denique passim videas insanam hanc belluam miris se laudibus extollere, nec nisi arrogantiam et impudentiam effutire. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001276 |
Adducimus et quod idem Augustinus alibi scribit, «animas defunctorum orationibus Martyrum commendari, in quorum locis, id est nomine ac memoria Martyrum venerabilibus, corpora sepulta sunt.» Quid ad lisec isti nugatores, ut elabantur? Nihil aliud, nisi quod lisec non ex animo, sed raptim et inadvertenter dicta sunt. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001339 |
Audi Calvinum: «Colligimus,» inquit, «nihil Papistas Christo reliquum facere, qui pro nihilo ducunt ejus intercessionem, nisi accedant Georgius et Hippolytus, aut similes larvae.» Et alibi mentitur impudentissime, et imponit Catholicis, quod «in suis omnibus Litaniis, Hymnis et Prosis, ubi Sanctis mortuis nihil non honoris defertur, nullam Christi mentionem» faciant. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001356 |
Illud sane constat, non divino impulsu (tametsi dicat ille alibi se a Deo vocatum, ut jactare solent haeretici omnes), sed humano prorsus carnalique affectu rem totam aggressus est: «Casu enim,» [213] inquit ille ipse, «non voluntate nec studio in has turbas incidi, Deum ipsum testor.» Quid vero tam contrarium, quam ut divino impulsu factum esse existimetur quod factum sit casu? Aut quid apertius quam, ex supradictis verbis, non in pacificam Evangelii praedicationem, sed in turbas apostatam illum incidisse? Neque vero solus ipse hoc testatur, sed et Philippus Melanchton, egregius Lutheranus: «Haec initia fuerunt,» inquit, «hujus controversiae, in qua Lutherus, nihil adhuc suspicans aut somnians de futura mutatione rituum, ne quidem ipsas Indulgentias prorsus abjiciebat, sed tantum moderationem flagitabat. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001357 |
Tum vero primi motus et inspirationes quibus Lutherus tactus fuit ut doctrinam catholicam desereret, fuerunt merae et crassissimae blasphemiae; sic enim ipse de se scribit: «Oderam,» inquit, «vocabulum istud: Justitia Dei, quod, usu et consuetudine omnium doctorum, doctus eram philosophice intelligere de justitia formali et activa Dei, [214] qua Deus est justus et peccatores injustosque punit.» Et paulo post: «Non amabam,» inquit, «imo odiebam justum et punientem peccatores Deum, tacitaque, si non blasphemia certe ingenti murmuratione indignabar Deo.» Et alibi, explicans locum illum Pauli: Justitia Dei revelatur in Evangelio, ait omnes Doctores, excepto Augustino, interpretatos esse de justitia Dei puniente; tum subjungit: «Quoties legebam hunc locum, semper optabam ut Deus nunquam revelasset Evangetfum; quis enim possit diligere Deum irascentem, judicantem, damnantem?» Et rursum, alio loco: «Olim, cum legendum esset,» inquit, «et orandum illud Psalmi: In justitia tua libera me, totus exhorrescebam et ex toto corde vocem illam oderam.» Et paulo post: «Atque hic sane,» inquit, «omnes Patres, Augustinus, Ambrosius, etc., hallucinati sunt, et in hoc veluti scandalum impegerunt.» Ex hoc autem odio Dei irascentis et justi in meditationem venit, per quam ait se fidem suam justificantem invenisse: «Tunc,» inquit, «me prorsus esse renatum sensi et, apertis portis, in ipsum Paradisum intrasse. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001359 |
Et alibi: D eus judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023002028 |
Quod autem spectat ad alias quae a Rege Christianissimo possidentur, [recte quidem ipse Rex semper sperare jubet, et ejus jussu hactenus toto quadriennio speravi; sed nunc deficiunt propemodum oculi mei in ejus eloqium [332], dicentes: Quando consolabitur me? Hac de re tota scientissimus est Illustrissimus Cardinalis del Bufalo qui dum Sanctae Sedis Nuntius esset in Gallia, maxima contentione, pro suo erga Dei gloriam zelo, conatus est Regem adducere, ut nobis in illis parrochiis idem jus faceret ecclesiastica bona recipiendi ac, quod caput est, catholicae [333] religionis munera obeundi, quod alibi toto regno caeteris Episcopis ac clericis constitutum est.]. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003322 |
Statuimus propterea et ordinamus, in oratorio, crastina die obitus alicujus confratris, pro salute ejus animæ et liberatione a pœnis Purgatorii, esse ab uno ex confratribus presbiteris, a Priore deputato, celebrandum; cui omnes confratres urgenter non impediti interesse debeant, ibique et alibi quando eis licuerit, pro cujuslibet viribus preces pro eadem ad Deum effundere teneantur. |