Mot «Affirmatione» [12 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000141 

 Nam si posita affirmatione diligit, et affirmatio est causa dilectionis, posita negatione non diliget, et negatio erit causa non dilectionis.

  A023000853 

 Hac autem tam immani affirmatione privant Dei Opt.

  A023000861 

 Hac autem affirmatione vim et efficaciam justitiae Christi negant, quae in eo maxime elucet, ut nobis prosit non modo per sui imputationem, sed per justitiae formalis in corda nostra derivationem et infusionem, ut filii Dei non tantum nominemur, sed etiam simus; ac, quod consequens est, non justi tantum nominemur et habeamur, sed vere simus et efficiamur.

  A023000865 

 Affirmant sola fide nos justificari, ut hujusmodi affirmatione negent charitatem et ejus opera simul cum fide justificare.

  A023000881 

 «Christus,» inquit Lutherus, «ordinavit ut nullum esset peccatum nisi incredulitas, nulla justitia nisi fides.» Et alibi tuetur mordicus hanc propositionem: «Baptizatum, etiam volentem, non posse perdere salutem suam quantiscumque peccatis, nisi nolit credere, quia,» inquit, «fides tollit omnia [120] peccata et facit volentem non peccare.» Hac autem affirmatione negant evidentissime scortationes, homicidia, perjuria, blasphemias esse peccata; quod tamen quam absurdum sit qui non videt, quid unquam absurdum esse fatebitur? At quam praeclare rursum cohaerent hae propositiones Lutheri: «Omne opus bonum, etiam fidelis, etiam justi, est peccatum;» et: «Nullum opus justi, nisi incredulitas, est peccatum;» nam si omne opus bonum est peccatum, quomodo nullum opus malum peccatum est?.

  A023000890 

 Affirmant nulla ex circumstantia fieri peccata deteriora; Lutherus enim hanc propositionem, inter caeteras quas pro certissimis habet, tuetur: «Circumstantias peccatorum, cum matribus, filiabus, sororibus, affimbus, quacumque die, quocumque loco, quibusvis cum personis, ac si quid aliud praeterea externum sit, aequales esse ac penitus contemnendas.» Quam vero eleganti ratione? «Quia,» inquit, «Christus talia non praecepit in suis legibus.» Et alibi: «Apud Christianos,» inquit, «una tantum est circumstantia, quae est peccasse in fratrem.» [122] Qua affirmatione negant peccatorum inaequalitatem, saltem in eodem genere peccati.

  A023000895 

 Hac porro tam absurda, et satyro magis quam homine digna affirmatione, negant consilia Christi et Pauli de virginitate servanda, de secundis nuptiis non expetendis, de castratione propter regnum Dei, de muliere non tangenda, possibilia esse et observanda, gravemque injuriam adultis puellis nondum matrimonio collocatis, viduis, et aliis quibus viri copia non est, inducunt.

  A023000903 

 Qua affirmatione negant quod universa Scriptura asserit et docet, debere nos in timore et tremore salutem nostram operari, et satagere ut bonis operibus vocationem nostram certam faciamus, nec de peccato etiam propitiato debere nos esse sine metu.

  A023000907 

 Qua affirmatione iterum timorem omnem fidelibus excutiunt, ut, pro spe et fiducia Christiano digna, inducant praesumptionem et impudentiam.

  A023000912 

 Affirmant electos de sua electione esse certissimos «Pessime ergo,» inquit Calvinus, «et perniciose Gregorius, homilia 38, dum vocationis tantum nostrae conscios nos esse tradit, electionis incertos; unde ad formidinem et trepidationem omnes hortatur.» Qua affirmatione negant et spem et timorem in praedestinatis esse posse; nam quis timeat de amissione illius boni quod amittere se non posse certo sciat? Et quod magnus ille nec unquam satis laudatus Gregorius hortatur nos ad timorem et formidinem, quid aliud est, quam illud ipsum quod consulunt apices omnes [128] Sacrarum Scripturarum? Cur enim putemus laudatum in Evangelio Simeonem, quod non tantum justus esset, verum etiam timoratus, nisi ut intelligamus justitiae comitem perpetuum esse hunc timorem sanctum, non qui servilis sit, sed qui filialis? Itaque mentiantur isti quantum volent; cum se justos dicunt, satis est, ut mentiri eos appareat, quod se timoratos nolunt dicere, ne quidem per mendacium; non quia non audeant (est enim longe audacior qui se justum esse contendit quam qui se fatetur timoratum), sed quia eos pudeat non quidem mentiri, sed ita loqui, ut hac parte mentiendo veritatem dicere videantur..

  A023000921 

 Qua horrenda affirmatione negant Christum in potestate habuisse omnes animae suae passiones, ut videlicet illo inscio et non imperante elaberentur et prorumperent.

  A023000925 

 «Opportuit,» inquit Calvinus, «Christvun ad tempus similem esse puris infantibus, ut quod ad humanitatem inteligentia destitueretur.» Hac vero affirmatione negant in Christo fuisse reconditos omnes scientiæ ac sapientiæ thesauros; quod tamen disertissime affirmat Scriptura.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE