23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000582 |
Possumus enim vere affirmare, nihil a nobis hac in re factum esse, nisi quod pio et Christiano cuilibet facere licuerit, eamque nos in tanti momenti negotio adhibuisse cautionem, quae fuit necessaria, ne justissimas Ecclesiae censuras, quas et veremur ut par est, et reveremur, ullo modo incurreremus. |
||||||||||
A023000598 |
Alioqui, quid, obsecro, certum erit, quid tutum, si actori etiam calumnianti sufficiat negare? Digni sane quibus id etiam accommodemus, quod D. Joannes in Apocalypsi de locustis illis scribit exeuntibus de puteo abyssi, quas ait habere super se regem, angelum abyssi, cui nomen hebraice אבדד Abaddon, graece άπολλύων Apollyon, latine Exterminans; ut significet haereticos omnes nihil propemodum adstruere, omnia vero destruere, nihil affirmare, omnia negare; tales denique illos esse ut possit quis non insulse nec falso contendere, si Christiani dicendi sunt, negative illos, non affirmative, Christianos dici debere. |
||||||||||
A023000848 |
Si quid autem, praeterea, de quibus nobiscum sentiunt, affirmare videntur, illud omne privativum, putativum et chimericum est. |
||||||||||
A023001072 |
Quartus haereticorum character est Conciliorum universalium contemptus, quorum tamen fuit semper tanta auctoritas, ut D. Gregorius Nazianzenus non dubitaverit affirmare, haereticos non esse, si a Concilio catholico approbati fuerint; esse vero haereticos, si minime fuerint recepti. |
||||||||||
A023001225 |
Et quidem jamdudum oculi ejus scintillant erroribus de Baptismo, peccato originis et Christi [185] humanitate; inde tantum turbarum in Sacris Litteris existet, tantum orietur dissensionum et tantum exurget sectarum, ut vere, cum Paulo, affirmare possimus, mysterium iniquitatis nunc agit.» Quemadmodum etiam ipse prospiciebat post ce multas sectas oborituras: «Si haec mundi machina per aliquot annos duraverit, iterum, more Patrum, ad tollendas dissensiones humana quaerentur praesidia, constituenturque leges et decreta ad conciliandam et servandam in religione concordiam; quod quidem similem priori sortietur eventum.» Et paulo post, explicans quae sint humana illa praesidia ad tollendas dissensiones, dicit esse Concilia. |
||||||||||
A023001670 |
Possum enim vere, ita salvus sim, affirmare quicquid est, sive pietatis et sanctimoniae pene incomparabilis, sive eruditionis admirabilis, quod in caeteris Episcopis vel requirere vel laudare possis, totum id in hoc uno elucere tam magnifice ac eminenter, nec eo minus tamen circa ostentationis invidiam: ut sive familiariter colloquentem videas, incredibilem in ore dignitatem, in sermone comitatem, in utroque miram suavitatem morum statim agnoscas; sive graviter ac pie, ut semper solet, concionantem audias, non facile possis decernere an eloquentia praestet, an doctrina, et an gravitate sententiarum ac orationis majestate superet, an apposite ac partite loquendi facilitate; sive, denique, cum haereticis disputantem observes, omnino dubitandum habeas majorene ille eruditione certaverit et vicerit (certare, nempe, illi semper vincere est), an modestia et patientia. |