|
A023001288
|
Nisi quod non possum prætermittere insigne [207] dictum Lutheri, qui, ut Ecclesiae Catholicae contradiceret, quae docet semperque docuit excommunicationem cuicumque viro pio et christiano cavendam esse, tum quoque cum est injusta, tanquam quae, si non aeternae salutis praesens damnum inferat, praesentissimum tamen adfert secum amittendae illius periculum, scripsit ille, ex contrario, docendos esse Christianos, ut excommunicationem diligant potius quam ut metuant.
|
|
A023001728
|
Passio Domini nostri Jesu Christi, communio Beatae Maria semper Virginis et omnium Sanctorum, quidquid boni feceris, et mali patienter sustinueris, sit tibi in remissionem peccatorum tuorum, in augmentum graties et praemium, vitae aeternae.
|