Mot «Aetatis» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001175 

 Fuistis, Luthere et Calvine, nimis liberales, qui hoc nobis concessistis, Ecclesiam Dei primis illis quingentis annis nullis erroribus aut abusibus deformatam fuisse; quid enim nobis facilius, quam probare saeculoram illorum Patres ea ipsa omnia credidisse quae hodie credimus et de quibus vobiscum disputamus? Probarunt hoc Illustrissimi Cardinales, magna aetatis nostrae lumina et ornamenta, Baronius in Annalibus Ecclesiasticis, et Bellarminus in Controversiis, ne dubitare amplius possitis.

  A023002232 

 At enim, quia propemodum ultimo suo aetatis decennio, partim bellorum cladibus, partim variis ecclesiis restituendis multisque haereticorum millibus ad poenitentiam per se suosque reducendis (quos deinde flenti Matri Ecclesiae, tanquam filios redivivos, reddidit), fractus, occupatus, impeditus, interim dum editio Ritualis differtur, maximum omnibus bonis sui desiderium relinquens, ipse nobis aufertur, et in Caelos, uti sperandum est, effertur.


25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html
  A025003518 

 Denique, pleraeque virgines et etiam viduae provectioris aetatis, vix Officium magnum unquam exacte addiscunt, quae propterea ab ingressu Religionum ut plurimum arcentur; quibus etiam commodum accidit si haec Religio Visitationis Beatissimae Virginis Deiparae, Ordinis Sancti Augustini, deinceps non teneatur ad aliud Officium quam ad parvum rite recitandum.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE