A023001132
|
Et alibi, loquens de ceremoniis Missae [158]: «Si quis,» inquit, «vetustate hujusmodi inventiones tueri velit, non ignoro quam non longe ab aetate Apostolorum Caena Domini tecta rubigine fuerit; sed isthaec scilicet humanae confidentiae procacitas est.» Sed et alio loco fatetur antiquos Doctores Missae nomine usos fuisse in «plurali fere numero.» Et alibi: «Veteres quoque illos,» inquit, «video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat.» Et paulo post: «Excusari,» inquit, «non posse arbitror, quin aliquid in actionis modo peccaverint.» Et iterum: «Merito quis eos redarguat, quod ad Legis umbras nimis deflexerunt.» Denique, ne omnia et singula hujus generis scripta recenseamus, quod esset pene infinitum, idem Calvinus fatetur usum Confessionis esse antiquissimum, et nihilominus eam spernit..
|
A023001165
|
Quidni enim hoc facere debeant, qui vos et fideles et sanctos fuisse confitentur? Atque, ut nullus tergiversationi locus relinquatur, non proferam nisi quod ab Ecclesia primis quingentis annis factitatum esse constabit; quandoquidem Calvinus, post Lutherum, ita nos admonet: «Meminerimus quingentis circiter annis, quibus magis adhuc florebat religio et sincerior doctrina vigebat.» Et alibi, de Augustini aetate loquens: «Extra controversiam,» inquit, erat, «nihil a principio usque ad illam aetatem mutatum fuisse in doctrina.».
|