11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000995 |
Si quis enim unquam utilitatis ex adversis capiendæ modum cognoverit, si [113] quis attrita et lacerata tempora resarcire unquam potuerit, id a te (senatore dicamne an veterano fabro?) fuit expectandum.. |
||
A011003508 |
Non est quod ex me nunc, mi Frater, aut longas aut suaves literas expectes, adeò me conturbat repentinus sic obitus Baronis nostri Hermanciani, sivè privatam jacturam meam considero sivè totius reipublicæ nostræ causam, quæ tot jam adversis casibus cladibusque miserè conflictatam spes erat maxima, hujus potissimùm viri opera vehementique pacis studio quo flagrabat, restitui posse et recreari. |