Mot «Admonet» [7 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000474 

 Intentio formanda, nam rectificat opus, et si, quod plerique existimant, ut inter alios Suaresius, non sit necessaria formalis et actualis, at certe certius et tutius est eam habere actualem et oculos in Deum intendere: Ad te levavi oculos meos, qui habitas in cœlis; ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, etc. In manibus sunt, quia quidquid manus [52] domini indicat, id facere manus servi tentat; oculus autem admonet faciendum: Vulnerasti me in uno oculorum tuorum.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011002946 

 At vero, dum ita fœliciter coram Domino lætamur, sicut qui lætantur in messe, sicut exultant victores capta præda quando dividunt spolia, hoc unum accidit intempestive et molestissime: nimirum Rex Christianissimus per litteras Serenissimum Ducem serio admonet, velie se ejus quam tam opportune Sanctitas Vestra, tanta totius orbis Catholici voluptate, perfecit pacis vinculo comprehendi hæresis totius Calviniana matricem et [364] fontem, Genevensem videlicet civitatem, quamvis pacis articulis, ut par erat, nulla illius mentio habeatur.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002166 

 Nos Franciscus de Sales, Episcopus et Princeps Gebennensis, testamur nobis redditas fuisse litteras quibus [245] Imperatoria Majestas, semper augusta, nos admonet diætam hactenus indictam ad diem decimum sextum Maii anni proxime sequentis celebrari debere..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001165 

 Quidni enim hoc facere debeant, qui vos et fideles et sanctos fuisse confitentur? Atque, ut nullus tergiversationi locus relinquatur, non proferam nisi quod ab Ecclesia primis quingentis annis factitatum esse constabit; quandoquidem Calvinus, post Lutherum, ita nos admonet: «Meminerimus quingentis circiter annis, quibus magis adhuc florebat religio et sincerior doctrina vigebat.» Et alibi, de Augustini aetate loquens: «Extra controversiam,» inquit, erat, «nihil a principio usque ad illam aetatem mutatum fuisse in doctrina.».

  A023001407 

 Quan-quam autem admonet eos qui monarchis subsunt, nihil [224] praeterea movere debere, ipse tamen, qui sub tanto Monarcha natus et educatus fuerat, ostendit satis quo animo in suum Principem animatus esset, dum monarchiam spernit, eamque ait potius tolerandam majoris mali vitandi gratia, quam amandam ob suam excellentiam.

  A023001447 

 Contra quem diserte Rex David admonet reges omnes ut serviant Domino in timore et tremore: Et nunc, inquit, reges, intelligite; erudimini qui judicatis terram.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003330 

 Etsi, ut vulgo dici solet, habitus non facit monachum, tamen habitus exterior interiorem animi affectum demonstrare solet, ut non frustra prisci illi patres nostri habitus in ecclesia destinaverint, et quanto inibi vestitus est humilior, tanto Deo acceptabilior; illumque deferentes ac aspicientes, admonet non superbiendum, sed Deo, in humilitate, cum lachrimis, cinere, cilicio, jejuniis, vigiliis, orationibus, aliisque pœnitentiis inserviendum.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE