23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000697 |
Cum autem ad sacrificium Crucis devenerunt, omnem illi vim et virtutem adimunt, affirmantes, ut supra diximus, nihil eo actum fuisse; sed ad cruciatus inferni, nescio quos, de quibus in tota Scriptura ne Mot quidem, totius redemptionis nostrae summam omnem referunt; ut facile appareat, non aliud istorum consilium esse, quam unum spernere, et aliud non admittere.. |
||
A023002226 |
Ac primum quidem, Poenitentiam, Ordinem, Confirmationem, Matrimonium et Extremam Unctionem unica negationis impressione facta, penitus convellere nituntur; mox Baptismo efficacem peccatorum remissionem, Eucharistiae vero vivifici Corporis Dominici praesentiam, per summam sive impietatem, sive impudentiam, adimunt.. |