11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000995 |
Noveram te, mi Frater, rerum omnium mortalium et temporum accurata observatione ac despectione, immortalium et æternitatis expectatione et amore, ejus qua te natura donavit animi fortitudinis numeros omnes absolvisse; quibus præsidiis munitum ulla te harum rerum inferiorum mutatione lædi posse, inane sane fuit et debilis ingenii commentum. |
||
A011001291 |
Recreor autem plurimum Possevini nostri de me accurata recordatione. |