A023001114
|
Et alibi idem Augustinus, loquens de Cypriano, Basilio, Hilario et similibus: «Tales quippe,» ait, «et tanti viri secundum catholicam fidem, quae ubique toto [152] orbe diffunditur, haec et illa vera esse confirmant, ut vestra fragilis et quasi argutula novitas sola auctoritate conteratur illorum, praeterquam quod ea dicunt, ut se per eos loqui veritas ipsa testetur.» Et rursum paulo post: «Quod invenerunt in Ecclesia,» inquit, «tenuerunt; quod didicerunt, docuerunt; quod a patribus acceperunt, hoc filiis tradiderunt.» Idem nos hodie de te dicimus, magne Augustine, deque contemporaneis tuis, adversus nugatores istos; neque tamen facere possumus, ut eos suae pudeat insaniae et impudentiae..
|
A023001270
|
Et haec quidem quae de Luthero diximus, de caeteris omnibus haereticis aeque dicta videri debent; nam et inde haeretici nomen acceperunt, quod interpretationem Scripturae sibi seligant; quam si Conciliis et Ecclesiae consonam invenerint, eam non auctoritate Ecclesiae vel Conciliorum, sed sua ipsorum opinione defendunt; sin contrariam viderint, nihilominus eam contra Ecclesiae et Conciliorum auctoritatem tuentur.
|