13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013003524 |
Admodum Reverendus Dominus Joannes Franciscus Salesius, Ecclesiæ tuæ canonicus et Amplitudinis Tuæ procurator, Beatorum Apostolorum limina superioribus diebus pie ac devote visitavit, ac de tuæ Ecclesiæ statu relationem præclarissime exaratam exhibuit, qua neque de clero et de Religiosorum Ordinum familiis, de parœciis et cæteris ecclesiis dilucidius, neque de abusibus, corruptelis ac hæresibus copiosius, neque de remediis ac orthodoxæ doctrinal ecclesiasticæ restitutione prudentius ac vigilantius perscribi potuit. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001175 |
Fuistis, Luthere et Calvine, nimis liberales, qui hoc nobis concessistis, Ecclesiam Dei primis illis quingentis annis nullis erroribus aut abusibus deformatam fuisse; quid enim nobis facilius, quam probare saeculoram illorum Patres ea ipsa omnia credidisse quae hodie credimus et de quibus vobiscum disputamus? Probarunt hoc Illustrissimi Cardinales, magna aetatis nostrae lumina et ornamenta, Baronius in Annalibus Ecclesiasticis, et Bellarminus in Controversiis, ne dubitare amplius possitis. |