23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000289 |
Jam autem per Dei gratiam resipiscens, has praedictas et omnes alias, cujuscumque gentis, generis aut nominis sint, haereses, libere, sponte et sincere abjuro, execror et anathematizo, atque firmiter assentior et consentio in omnibus cum sancta Catholica, Apostolica et Romana Ecclesia; et corde oreque profiteor ac promitto, spondeo ac juro, me semper retenturum fidem quam praedicat eadem sancta Romana Ecclesia. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003163 |
Ego vero omnem hæresim fidei sanctæ Romanæ Ecclesiæ contrariam ex animo abjuro, præsertim vero Calvinianam, et promitto me in eadem Ecclesia Romana usque ad mortem constanter perseverare velle, eique fidelem obedientiam præstare, fidem ejus profiteri; et me omnium hæresium expugnatorem, et Cathedræ Sancti Petri omniumque successorum ejus in Ecclesia Romana acerrimum defensorem, cum divina gratia futurum.. |