don bosco-societas sancti francisci salesii.html |
A186000070 |
5° Ut socius Congregationi possit adscribi, praeter virtutes, quae regulis perscribuntur, debet etiam anteactam vitae rationem testimonio comprobare, ex quo constet:. |
A186000091 |
10° Idem pietatis officium exercebitur, quoties alicuius socii pater ut mater moriatur; at ea tantum domo, ubi socius moratur, qui eiusmodi infortunio fuit afflictus. |
A186000096 |
Antequam socius vota proferat, exercitiis spiritualibus vacabit, quae huc praesertim spectabunt, ut, quisque, quo Deus illum vocet, attente consideret, simulque materiam votorum edoceatur, quae proferre velit, ubi certe cognoscat hanc esse Dei voluntatem. |
A186000105 |
Deinde socius, ac si plures sint, singuli, flexis genibus coram Rectore inter duos professos positi, clara et intelligibili voce hanc votorum formulam proferent:. |
A186000110 |
Deinde novus socius nomen suum in libro notabit, ubi hanc etiam schedulam subscribet: « Ego infrascriptus N. N. legi ac intellexi Societatis S. Francisci Salesii regulas, et promitto me secundum votorum formulam nunc prolatam eas constanti animo observaturum. |