Parola «Audientia» [ Frequenza = 6 ]

don bosco-favori e grazie spirituali concessi dalla santa sede alla pia societa di s. francesco di sales.html
  A061000154 

 Ex Audientia SS. habita ab infrascripto Domino Secretario S. Congregationis Episcoporum et Regularium sub die 3 Aprilis 1874, feria VI in Parasceve, Sanctitas Sua, attentis expositis, benigne facultatem tribuit Rectori Generali Oratori, ad decennium duraturam, relaxandi Literas Dimissoriales favore Sociorum suae Congregationis, qui eidem perpetuo votorum simplicium nexu devinoti sunt, ut ad omnes etiam Sacros et Presbiteratus Ordines, titulo Mensae Communis, servatis servandis, promoveri possint, ad instar Privilegii pro Regularibus iuxta Decretum Clementis VIII die 15 Martii 1596; firmis tamen manentibus legibus in Apostolicis Constitutionibus, praesertim S. M. Benedicti PP. XIV de Ordinationibus Regularium, quae incipiunt: Impositi, Nobis latis: ita tamen, ut si contingat {48 [174]} aliquos ad Sacros Ordines iam promotos titulo huiusmodi Mensae Communis, ab eadem Congregatione legitime discedere aut dimitti, a susceptis Ordinibus exercendis suspensi maneant, donec, de sufficienti Sacro Patrimonio provisi, benevolum Episcopum receptorem inveniant.

  A061000160 

 Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa Nonus, in Audientia habita ab infrascripto D. Secretano S. Congregationis Episcoporum et Regularium, sub die 3 Aprilis 1874, Feria VI in Parasceve, attentis Literis Commendatitiis Antistitum Locorum, in quibus Piae Societatis Presbyterorum a S. Francisco Salesio nuncupatae Domus extant, uberibusque fructibus quos ipsa in Vinea Domini protulit, suprascriptas Constitutiones, prout in hoc exemplari continentur, cuius Autographum in Archivio huius S. Congregationis asservatur, {50 [176]} approbavit et confirmavit, prout praesentis Decreti tenore, approbat atque confirmat, salva Ordinariorum iurisdictione, ad praescriptum Sacrorum Canonum, et Apostolicarum Constitutionum.

  A061000206 

 Facta relatione de iis omnibus SS. mo Domino Nostro in audientia habita ipsa die 16 Septembris 1875 a Secretano S. Congregationis Episcoporum et Regularium, Sanctitas Sua benigne propositas resolutiones {76 [202]} approbavit, dispensando super expeditione Literarum Apostolicarum.

  A061000220 

 Ex Audientia Sanctissimi habita die 14 Novembris 1875, Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providentia Papa IX, referente me infrascripto Sacrae Congregationis de Propaganda Fide pro secretario sequentes facultates benigne concessit R. P. Ioanni Cagliero e Congregatione Salesiana, aliisque novem Patribus eiusdem Congregationis Missionariis Apostolicis in Republica Argentina:.


don bosco-notitia brevis societatis sancti francisci salesii.html
  A152000016 

 Praeter spem sacra Congregatio Episcoporum et Regularium supplicationem eximia benevolentia excepit, atque ex audientia diei primi iulii 1864, Sanctitas Sua, opus, quod quodammodo ipse ceperat, amplissimis verbis laudare atque commendare dignatus est ad instar Congregationis votorum simplicium, dilata tamen ad opportunius tempus Constitutionum approbatione.


don bosco-notizie storiche sul convento e sul santuario di santa maria delle grazie presso nizza.html
  A155000003 

 Ex audientia Sanctissimi habita ab infra Domino secretano S. Congregationis Episcoporum et Regularium sub die 14 Septembris 1877, Sanctitas Sua, audita relatione Episcopi Aquensis, auditoque voto P. Procuratoris Generalis Ordinis Capuccinorum, benigne praefato Episcopo commisit, ut, veris existentibus narratis, petitam, pro suo arbitrio et conscientia indulgeat facultatem Oratori memoratas aedes acquirendi ab actualibus possessoribus, ad effectum, de quo in precibus; ita tamen ut emittatur prius ab eodem Oratore declaratio in scriptis, in Curia Episcopali accurate asservanda, se easdem aedes cum adnexa Ecclesia Ordini Religioso {6 [410]} ad quem antea pertinebat, fore redditurum, casu quo Religiosi in dictum locum redire queant; recepto tamen prius pretio pro emptione persoluto.





Copyright © 2009 Salesiani Don Bosco - INE