Mot «Supradictum» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001279 

 Cum vero catholicus supradictum locum protulisset ac ministrum interrogasset: «Quid vero tu ad haec, domine, magne doctor?» Ille, primum haesitabundus et attonito similis, mox seipsum colligens, quasi magnum [202] et elegans quidpiam dicturus, ut facile maximum Ecclesiae reformatorem in ejus vultu agnosceres: «Naevus est,» inquit, «in pulchro corpore.» Quid vero miser catholicus faceret cum isto nebulone, nisi ut Dominum rogaret ne statueret ei hoc peccatum, quia nesciebat quid diceret nec quid faceret? [Abi vero tu in malam crucem, cum istis tuis naevis et nugis!] An non poteras verius dicere, naevum hunc esse in Calvini tui opinione, Beatissimae Virginis Sanctorumque omnium intercessionem temere rejicientes? nam nec quicquam vetat naevos esse in deformi corpore, [203] ut tanto deformius faciant quanto facerent corpus venustius quod esset pulchrum..

  A023002021 

 Nunc vero, cum passim, ut supradictum est, in successoribus solum monachorum vestimentum animadverti queat, clamant pauperes illi montium habitatores, velut oves pascuis destitutae: Quare lacte nostro nutriuntur isti et lanis operiuntur, gregem autem nostrum non pascunt nec per se, nec per alios? Et justa videtur oratio eorum..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001886 

 Itaque, quos approbaveritis approbamus; quos ita, ut supradictum est, in messem Nobis commissam immiseritis immittimus et a Nobis immissos censebimus; ita tamen, ut Nobis liceat opus hujusmodi, ubi Nobis ita visum [187] fuerit, his non obstantibus, interdicere: quod nihilominus nunquam Nos facturos confidimus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE