Mot «Suosque» [5 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002232 

 At enim, quia propemodum ultimo suo aetatis decennio, partim bellorum cladibus, partim variis ecclesiis restituendis multisque haereticorum millibus ad poenitentiam per se suosque reducendis (quos deinde flenti Matri Ecclesiae, tanquam filios redivivos, reddidit), fractus, occupatus, impeditus, interim dum editio Ritualis differtur, maximum omnibus bonis sui desiderium relinquens, ipse nobis aufertur, et in Caelos, uti sperandum est, effertur.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000431 

 Ad certiorem autem solutionem dicti census centum quinquaginta florenorum quolibet anno, rectori pro tempore existenti et legitime proviso, hypotecat et obligat omnia bona in ducatu [31] Chablasii nunc et in posterum existentia ad se suosque legitimos successores pertinentia; ita tamen, quod sibi ac dictis suis successoribus licitum sit, ut quandocumque voluerint dictum censura centum quinquaginta florenorum redimere, mediante tamen solutione duorum millium florenorum ejusdem monetæ, in usum ipsius capellæ et rectoris perpetuo applicandorum.

  A024000432 

 Dilecto igitur Nobis in Christo, in spiritualibus et temporalibus Vicario Episcopatus Nostri generali præcipimus, ut eundem perillustrem et magnificentissimum D. Marchionem suosque successores, tam masculos quam fœminas, dictis omnibus piene gaudere faciat, amoto quolibet impedimento..

  A024000432 

 Nos igitur, FRANCISCUS DE SALES, Episcopus et Princeps Gebennensis, hujusmodi piis votis in augmentum divini cultus, totius populi ædificationem, ac ipsius ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis decorem spectantibus, benevolo favore annuentes, præfato perillustri et magnificentissimo D. Marchioni dictam capellam, sub vocabulo sanctissimi Nominis JESU, in loco notato et juxta formam prescriptam, construere, jocalibus ac centum quinquaginta florenorum [32] annue solvendorum dotatione, cum potestate se suosque ibidem sepeliendi, rectorem nominandi, presentandi, seu juspatronatus possidendi in futurum, auctoritate Nostra ordinaria, liberam per presentes concedimus facultatem.

  A024000457 

 In corroborationem autem hujusmodi dotationis viginti quinque florenorum, obligant et hypotecant omnia bona sua et suorum donec in pratis, agris aut vineis per eosdem nominatos fundatores aut eorum legitimos successores emptis, et censum hujusmodi viginti quinque florenorum quotannis reddentibus ipsi rectori legitime providerint, volentes preterea ut in [36] postero se suosque legitimos successores cujuscumque sexus ibidem tumulari et sepeliri.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE