Mot «Substantiae» [5 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000687 

 Prior vero [sane dignior est, quae ad grammaticorum quam ad theologorum scholas relegetur, ut toties vapulent miseri, quoties negabunt verbo est veritatem substantiae, non significationem ipsius, significari.] Quid vero isti tropologici dicerent, si textum hebraicum D. Matthaei vidissent, qui, sicut Evangelium conscripsit ea ipsa lingua qua Christus Dominus utebatur cum Sacramentum institueret atque cum hominibus in terris conversaretur, ita institutionis formulam praecipuam magisque observandam tradidisse credendus est; quam porro sic concepit: Accipite et manducate hoc corpus meum, nullo addito verbo est, aut alio ullo ejusmodi, pro quo Sacramentarii suum illud significat substituere, nobisque obtrudere possint.

  A023000687 

 Quo admisso, illud certe etiam manifeste relinquitur, quod ab aliis Evangelistis omnibus, uno ore, et a divo Paulo (qui hoc ipsum accepit non a coapostolis, sed a Domino jam in Caelos assumpto) additum est graecum substantivum Mot έστί, non ea mente factum fuisse, ut commentitiae [96] isti interpretationi viam patefacerent, et Mot est pro significat unquam accipi vellent; sed ut eum ipsum sensum quem Matthaeus materna Christi lingua expressit apertius exprimerent, addito verbo substantivo ad pronomen hoc demonstrativum substantiae, et nomen substantivum corpus, subjectumque adjectivum meum, quo persona ipsa Christi enixissime significatur; itemque relativum quod, cujus eam esse vim et naturam sciunt grammatici omnes ut sit relativum substantiae, ne tot junctis verbis nihil penitus nisi substantiam et veritatem substantiae exprimentibus, dubitare quisquam posset, quin de vero ac reali corpore suo Christus Dominus in Sacramenti institutione sensisset, quod postea pro nobis datum et traditum est in cruce, non per figuram et significationem, sed vere ac realiter, ut figurae omnes Veteris Testamenti, consummato redemptionis opere, finirentur..

  A023000696 

 Ita fit, ut qui sacrificium Missae et sacrificium Crucis duo sacrificia esse dixerit, verum dicat, propter distinctionem formae et modorum quibus offertur utrumque; at longe aptius loquatur, nec minus vere, imo verius, qui unum dixerit esse, propter identitatem, ut ita dicam, ejus qui et offert et offertur, ejus cui offertur et finis propter quem offertur; sicuti qui solem unum dixerit, verius utique dixerit, propter individuam unitatem substantiae solis, quam qui, propter dierum distinctionem, plures soles existimaverit nominandos.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE