Mot «Subscribet» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001672 

 Subscribet his laudibus non nostra tantum Sabaudia, quae tanti partus matrem se et alumnam esse non immerito gloriatur, sed tota etiam Gallia, quam ille tot concionibus, praesertim Lutetiae Parisiorum, Divione, Lugduni, nonnullis etiam in ipso Regis Christianissimi conspectu habitis, nec minus Regem ipsum quam regnum fama sui nominis et admiratione complevit.

  A023001672 

 Subscribet ipsa etiam Roma, et amplissimus atque augustissimus Illustrissimorum Cardinalium consessus, qui tentatam, exploratam testatamque cum lachrymis gaudii et exultationis ab ipso Summo Pontifice Clemente VIII Salesii nostri prudentiam et eruditionem in publico examine admirati, dignissimum omnes ore uno pronunclaverunt [257], quem Claudio de Granier, tum Episcopo Gebennensi, anxie id ambienti, etiam invitum, Coadjutorem cum futura successione Summus Pontifex daret, ut beneficium quod alioqui magnum videbatur, non tam personae quam meritis, ipsique Ecclesiae universae datum esse constaret, curante id prae caeteris enixissime, ac favente Cardinale tum Borghesio, nunc Paulo V, Pontifice Opt.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003366 

 Demum, unus ex confratribus in eadem congregatione generali quotannis celebranda constituetur in Secretarium, qui nomina et cognomina ac qualitates eorum qui Confraternitatem ingredientur in libro Confraternitatis, atque in congregationibus tam generalibus quam mensalibus concludente, describet ac subscribet, aliaque omnia quæ ad officium secretarii spectant exequetur; de ipsoque officio rationem reddet in generali congregatione, neque librum ejus non obsignatum remittet..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE