Mot «Statuta» [6 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000887 

 Athanase dit que Mot Domini per æcumenicam Niceæ Sinodum manet in æternum; saint Gregoire Nazianzene, parlant des Apollinaristes, qui se ventoyent d'avoyr estés avoüés par un Concile Catholique, Quod si vel nunc, dict il, vel ante suscepti sunt, hoc ostendant et nos acquiescemus; perspicuum enim erit eos rectæ doctrinæ assentiri, nec enim aliter se res habere potest; saint Augustin dict que la celebre question du Baptesme, meüe par les Donatistes, fit douter plusieurs Evesques, donec, plenario totius orbis Concilio, quod saluberrime sentiebatur etiam remotis dubitationibus firmaretur; Defertur, dict Ruffin, ad Constantinum [218] sacerdotalis Concilii (Nicæni) sententia; ille tanquam a Deo prolatam veneratur, cui si quis tentasset obniti, velut contra divina statuta venientem in exilium se protestatur acturum. Que si quelqu'un pensoit, pour produire des analogies, des sentences de l'Escriture, des motz grecz et hebreux, quil luy fust permis de remettre en doute ce qui a desja esté determiné par les Conciles generaux, il faut quil produise des patentes du ciel bien signëes et scelees, ou quil die que chacun en peut autant faire que luy, et que tout est a la merci de nos subtiles temerités, que tout est incertain et sujet a la diversité des jugemens et considerations des hommes.


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018004101 

 Necnon eidem Monasterio, ac illius pro tempore existenti Abbatissæ, seu Priorissæ, et Monialibus, ministris et personis, eorumque rebus et bonis, ut omnibus et singulis privilegiis, facultatibus, prærogativis, gratiis, concessionibus et indultis, tam spiritualibus quam temporalibus, quibus alia Monialium Monasteria dicti Ordinis de jure, usu, statutu, consuetudine aut alias quomodolibet utuntur, fruuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, frui, potiri et gaudere possunt et poterunt quomodolibet in futurum similiter et seque principaliter, absque ulla prorsus differenza, uti, frui, potiri et gaudere, ipsisque Abbatissæ, seu Priorissæ, ac Monialibus; ut ad septennium tantum, Officium Beate Mariæ Virginis parvum nuncupatum, juxta rubricas Breviarii Romani recitare libere et licite possint et valeant, illæque Officium hujusmodi recitando, ut præfertur, obligationi Officium Divinum juxta statuta ejusdem Ordinis Apostolica auctoritate confirmata, recitandi, in omnibus et per omnia satisfaciant, eadem auctoritate concedas et indulgeas.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002577 

 Exhibita igitur pro parte R. D. Francisci Bochuti, præbiteri, parrochialis ecclesiæ loci d'Ayse rectoris, et nobilium Joannis Mugnier, Petri de Megeve, Francisci Girod, Claudii Chastel, scindicorum oppidi Clusarum, Nostræ diæcesis Gebennensis, et Consiliariorum dicti oppidi, petitione, qua Nobis exponitur et apparet valde e re (sic) esse, imo necessarium, fundationi cleri quatuor præsbiterorum in Collegio dicti oppidi docentium erectæ, ut aliquæ capellæ in ecclesia dicti oppidi fundatæ, eidem Collegio uniantur, tum ut ludimagistri sacerdotes in eo constituti et fundati habeant altare in quo commode sacra facere statutis horis, præsentibus scholaribus possint, tum ut quintus ludimagister, etiam sacerdos, ad ejusdem Collegii promotionem, si sufficiens ad id ex eisdem cappellis quæ uniuntur proventus percipi possit, juxta Statuta eidem Collegio ab eodem R. D. Bochuto præcripta, de novo creetur, vel saltem in [254] eorumdem ludimagistrorum sustentationi tutius sit prospectum.

  A024003394 

 Ordinamus propterea, ipsam Confraternitatem inchoari die festo Exaltationis Sanctæ Crucis hujus præsentis mensis Septembris, quo die Statuta hujus omnes confratres incipient ligare..

  A024003398 

 Reservamus nihilominus nobis et confratribus successoribus nostris in eadem Confraternitate, jus et potestatem Statuta et ordinationes hujusmodi mutandi eaque revocando ampliandi, limitandi et alia de novo faciendi cum id expediens videbitur; de consensu tamen Capituli ac auctoritate R mi D. Episcopi nostri, et sub beneplacito Sanctissimi Domini nostri Papæ et Sanctæ Sedis Apostolicæ..

  A024003402 

 Tandem, ut ipsa Confraternitas sub Crucis invictissimæ vexillo, ac Sacratissimæ Virginis Mariæ et Beatissimorum [378] Petri et Pauli Apostolorum invocationibus ex causis superius expressis, pro certa ac sancita, sub Statutis et ordinationibus præmissis instituta, etiam auxilio R mi Domini Episcopi nostri ac patrocinio Sanctæ Sedis Apostolicæ contra omnes insultus muniatur, et aliquibus specialibus favoribus et gratiis ac Indulgentiis ornetur et decoretur, sicque in dies amplietur ac uberiores fructus proferat, et in perpetuum duret et persistat: supplicamus propterea eidem Illustri et R mo Domino Episcopo nostro suprascripto, ut huic erectioni Confraternitatis aliisque præmissis consensum suum pariter et assensum prestare, ac ejus ordinariam auctoritatem interponere; Sanctissimo vero Domino nostro Domino Papæ Sanctæque Sedi Apostolicæ, ut ipsam Confraternitatem illiusque ordinationes et Statuta facta et facienda confirmare et approbare, ac amplioribus favoribus et gratiis Apostolicis, per Indulgentiarum perpetuarum concessiones et elargitiones, ampliare et roborare respective dignentur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE