Mot «Societati» [2 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003159 

 Ille vero idem Reverendissimus Dominus, authoritate a Sanctissimo Domino nostro Paulo Papa Quinto sibi peculiariter ad id delegata, absolvit me ab omni excommunicatione et quibuscumque censuris ac pœnis propter hæresim incursis in utroque foro; item absolvit me, eadem authoritate, a quibuscumque votis, legibus et vinculis quibus Societati Jesu astrictus alias fueram aut tunc essem, et laureæ sacræ Theologiæ doctoratus titulum, quo ante defectionem insignitus fueram, restituit; ac demum, imposita salutari pœnitentia, communioni Ecclesiæ Catholicæ me reddidit..

  A024003741 

 Idem vero Franciscus, paulo post Episcopus et Princeps Gebennensis effectus, ac vinculo præfecturæ Domus Tononiensis solutus, se totum, qualis quantusque est, ejusdem Societati sponte et libens dedit, dicavit, addixit, [397] summis imisque votis supplex exoptans, ut augustissimum JESU MARIÆQUE nomen, ex sede Tononiensi, sicut oleum effusum et cinamomum ac balsamum aromatizans, in reliquas totius diocæsis, maxime vero civitatis Gebennensis plateas et ædes, diffundatur, et quasi mirrha electa odorem det suavitatis.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE