Mot «Simplicia» [5 fréquence]


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014000487 

 Mihi ac aliis viris idoneis a me deputandis, quoscumque haereticorum seu alias prohibitos libros legendi et retinendi, necnon haereticos, etiam relapsos, pœnitentes [30] recipiendi, ac insuper sacerdotes, qui ecclesias ac caemeteria polluta ac omnia ornamenta ad divinum cultum necessaria benedicere possint deputandi, matrimonia in quarto affinitatis vel consanguinitatis gradu ab haereticis conversis revalidandi, vota simplicia commutandi, pugnantes in duello absolvendi, facultatem ac authoritatem amplissimam, ad quinquennium, Sacra Congregatio jampridem concessit.


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017004030 

 Nec ignorat Amplitudo Vestra, coram Deo vota simplicia non minus obligare, nec minoris meriti esse quam solemnia; solemnitas enim, ut etiam clausura, inchoata est ecclesiastico instituto ab eodem Bonifacio VIII. Et nunc, etiam Romæ, floret valde Monasterium nobilium fœminarum a Sancta Francisca Romana institutum, in quo tamen, neque clausura est, nec solemnis illa professio..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001268 

 Exponit humillime Tuae Sanctitati Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum alias, ad instantiam [189] Emmanuelis Philiberti, tunc Sabaudiae Ducis, unita fuerint Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari omnia beneficia simplicia, curionia, monasteria, prioratus et alia, agrorum Gexensis, Terniacensis et Caballiani, sub praetexta causa quod eorum tractuum incolae lutherani seu calviniani essent, nec divinus idcirco in iis cultus exerceri posset; praefinita fuit haec unio cum clausula, per quam Gregorius, foelicis recordationis, Papa decimus tertius, uti quandocumque earum ditionum incolae ad sanctam fidem converterentur, Lazariani Equites unicuique [190] curioni quem Episcopus elegisset, quinquaginta ducatos dare deberent annuatim, declaravit.

  A022001274 

 Supplicat idcirco Sanctitati Tuae, uti sibi licentiam dignetur concedere praebendam unam monachalem supprimendi in monasteriis et prioratibus conventualibus suae diaecesis, vacantem aut vacaturam, ad hoc ut unicuique theologo praebendas duas, prout expedire videbitur [192] assignare possit; et deficientibus praebendis, potestatem aliqua beneficia simplicia earum ecclesiarum in quibus hujusmodi praebenda constituetur, supprimendi, et eorum fructus eidem theologali applicandi; quandoquidem hac ratione in iis monasteriis, prioratibus et ecclesiis divinus cultus minime minuetur, imo vero majus et majus sumet in dies incrementum..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003155 

 Ego CLAUDIUS BOUCARDUS, Virdunensis in Lotharingia, ex honestis parentibus natus, in Ecclesia Catholica baptizatus et [328] educatus, nunc vero agens annum ætatis meæ quinquagesimum, ingenue fateor me adolescentiæ meæ tempore Societatem Jesu ingressum fuisse, atque in ea vota simplicia emisisse (non autem Professionem solemnem), et absolutis studiis Theologicis integram Philosophiam per triennium docuisse Parisiis; tum sacris, etiam presbyteratus Ordinibus initiatum fuisse, ac Theologiam scholasticam publice per annum professum esse in Academia et Universitate Mussi Pontana..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE