Mot «Scripturae» [26 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008003074 

 Vix enim quicquam mali de eo referunt Scripturae; in Genesi mortem autem ejus non scribunt, quia persequuntur tantum quae ad populum electum spectabant.


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016001519 

 Verum, ubi de Ill mae et R mae Dominationis Vestrae promotione, a R do Canonico Ecclesiae Vestrae accepimus qui, etiam ipse, nos de dotibus quibus Deus omnipotens Vestram R mam Personam uberrime cumulavit, ad amussim quoad per eum fieri poterat edocuit, tum vero, Ill me et R me Praesul, tristitia nostra versa est in gaudium, aut, ut more Sacrae Scripturae dicam, versa est in cytharam, qua nimirum gratias plurimas Deo ageremus quod lucernam suam in Hierusalem non extinxisset, sed pro patribus filium nasci fecisset, quem constitueret principem super omnem illam terram tibique fausta ac salutaria praecaremur..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000434 

 Notandum tertio, non esse jam ullo testimonio Scripturae firmam hanc sententiam; cum enim necesse sit eam respondere authoritati Pauli ad Romanos, et ea authoritas non magis probet unum quam aliud, necesse est dicere neutrum probare..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000606 

 Negant in Deo voluntatem permissivam, contra in-numeras Sacrae Scripturae affirmationes, inter quas Psalm.

  A023000610 

 Calvini enim verba haec sunt: «Ne Augustinus quidem illa superstitione interdum solutus est, quemadmodum ubi dicit indurationem et excaecationem non ad operationem Dei, sed ad praescientiam spectare; at istas argutias non recipiunt tot Scripturae,» etc. Huic autem negationi contrarium est quod passim affirmat Sacra Scriptura, Deum praevidisse proditionem Judae, negationem Petri, excaecationem Judaeorum; quae quidem praedixit et praescivit Christus, nec tamen voluit aut effecit..

  A023000614 

 Negant Filium Dei a Patre essentiam habere, contra quam affirmant Scripturae et Christus ipse, Christum esse Filium Patris, et a Patre procedere per generationem.

  A023000614 

 Quis enim, vel intellectu solo mentisque ulla cogitatione, assequi possit, eum qui Filius sit et dicatur, Filium ejus esse a quo essentiam naturamve non habeat? Quid vero [76] aliud Filius a Patre habere potuit, quam Divinitatem? Quid Patri et Filio commune est, prseter essentiam? Quid ergo Filio communicavit Pater, si non essentiam ipsam? Quare passim clamant Scripturae, Concilia, Patres, universus denique Christianorum orbis, Filium esse «Deum de Deo, Lumen de Lumine, Deum veyum de Deo vero»? Habet ergo Deus Pater veram essentiam divinam, quae nec a se, ut parum caute loquitur Calvinus, nec ab aliquo alio est; sed prorsus a nullo, cum essentia neque generet, neque generetur.

  A023000630 

 Et vero quaenam Sacrarum Scripturarum certitudo erit, quaeoam auctoritas, si Traditionem tollas, cum sola Traditione non etiam Scripturae ullius fide probari ea certitudo et auctoritas possit? Cur Evangelium Matthaei et Lucae, potius quam Thomae et Nicodemi, Libros canonicos esse dicemus? Aut si quis neget, atque cum istis Traditionem non scriptam rejiciat, quomodo probabimus? Rursum, ubinam gentium erat Ecclesia, aut fides Ecclesiae, totis illis saeculis quibus nihil dum de fide tractatum erat per scripturam, sed per sermonem tantum? An non fuit Ecclesia Scripturis antiquior? Aut quonam Sacrae Scripturae loco scriptum probabunt isti, ut cogant nos credere nihil credendum esse, nisi quod scriptum? Quid de Baptismo infantium, de Dominico die potius quam alio in Sabbathi judaici vicem sanctificando, de Angelorum creatione, ac de aliis hujusmodi tam multis quorum certissima fides in Ecclesia, et etiamnum apud ipsos quoque haereticos [80] omnes, probatio vero per Scripturam plane nulla? Longe aliter, et praeclare ut omnia, Augustinus: «Non crederem Evangelio, nisi» Ecclesia diceret esse Evangelium..

  A023000634 

 Negant ex Libris Sacrae Scripturae Libros Judith, Baruch, Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum et Tobiae auctoritatem canonicam habere, quod in Canone Hebraeorum adscripti non sint; quasi plus auctoritatis judaicae Synagogae tribuendum sit, quam Ecclesiae Catholicae universae quae, unanimi consensu, habuit semper Libros illos pro canonicis.

  A023000655 

 Negant Conciliorum, etiam generalium, auctoritatem [85] eam esse, cui firmiter adhaerere debeamus, ut affirment privato cuilibet, nedum populo, incumbere, ut Conciliorum doctrinam ad amussim Scripturae exigat et examinet; sic enim Lutherus: «De doctrina,» inquit, «cognoscere et judicare, pertinet ad omnes et singulos Christianos, et ita pertinet, ut anathema sit qui hoc jus uno pilo laeserit.

  A023000670 

 Negant Confirmationis, Ordinis, Matrimonii, Extremae Unctionis et Absolutionis ullum esse Sacramentum, contra id quod tam multis Sacrae Scripturae locis passim affirmatur.

  A023001157 

 Scripturae Canonem prorsus novum ediderunt, vel plures vel pauciores Libros comprehendentem, quam in Canone ullius Concilii, aut ex antiquis Patribus fuisse inveniatur; [165] Scripturam innumeris novis versionibus everterunt, nemine alterius versione contento; Sacramenta ad novum numerum, dualem scilicet, reduxerunt; ritus administrandorum Sacramentorum novos invexerunt; ecclesiasticam hierarchiam, nova quadam anarchia, perverterunt; ministros, id est diaconos, novo commento, presbyteris et episcopis praetulerunt; episcopos, quos primo ac principe honore universa semper coluit Ecclesia, in locum infimum abjecerunt.

  A023001165 

 Vos hic appello, Patres, non jam ut Doctores et Sacræ Scripturae interpretes clarissimos, sed ut testes fidissimos rerum quae in Ecclesia, quam vestris temporibus rexistis, gerebantur; ut, si adversarii vos doctores ignaros et imbecilles dicere non verentur, saltem vestra, tanquam fidelium et proborum testium, dicta scriptaque excipiant.

  A023001224 

 Dum inquit Augustinus: «Scripturae bonae intelliguntur non bene;» et Hilarius: «Intelligentia haeresis est; et sensus, non sermo, fit crimen;» et Hieronymus: «Scripturae non in legendo consistunt, sed in inteUigendo;» et alibi: «Diabolus loquitur de Scripturis; et omnes haereses, secundum Ezechielem, inde sibi consuunt cervicalia, quae ponunt sub cubito universæ ætatis.» Sed omnium apertissime et aptissime Vincentius iUe Lirinensis, quem diceres haereticorum nostri temporis mores et ingenia exprimere voluisse: «Lege,» inquit, «Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Joviniani reliquarumque pestium» (omnes vero illos haereticos fuisse nec Lutherani et Calviniani ipsi diffitentur): «cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam, quae non Novi aut Veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit.» Et [183] paulo post: «Quid est vestitus ovium, nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia? Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus haereticorum feri et rabidi?» etc..

  A023001224 

 Et quis haereticorum unquam, si unum aut alterum excipias, alio quam Scripturae praetextu bellum movit turbasque in Dei Ecclesia excitavit? Solemne est haereticis omnibus clamare: Mot Domini, Mot Domini! et Scripturam Scripturis convellere, id est, Spiritum vivificantem littera [182] occidente extinguere; nempe quia multiplicem sensum habet Scriptura, quem dum quisque sibi proprium eligit et propugnat, propriam facit haeresim et sectam.

  A023001225 

 Cumque videret Sacramentarios impudenter [184] de Sacra Scriptura gloriari: «Hoc,» inquit, «rei caput est: diabolus sua calliditate et potentia nobis multo superior est; oppugnat et repugnat ubique; si nos ad Scripturam confugiemus, ibidem quoque praesto est, et in ea tantum contentionum et dissensionum concitat, ut propediem ejus obsaturemur, languidiusque Scripturae assentiamur et confidamus.

  A023001225 

 Et quidem hic perpetuo cum ipso conflictari oportet.» Et paulo post, de Sathana loquens: «Turbas,» inquit, «et sectas in Scriptura tot tantasque dabit, ut nescias ubi Scriptura, fides, Christus, tu ipse maneas.» Et mox, in eandem sententiam eodemque loco: «Quamvis,» inquit, «diabolus nos cogatur dimittere, tamen non est oblitus suae artis; nam clanculum sua zizania seminavit in nostros caetus, puta falsos fratres, qui nostram doctrinam et verba apprehenderent non in eum finem, ut nobis adjumento essent in Scripturae propaganda, sed ut a tergo, cum nos in prima acie pugnaremus, in nostrum exercitum impetum facerent, turbas excitarent et contra nos furiose dimicarent.» Et paulo post: «Sed haud cessabit; tanto cardine rerum progredietur longius, et plures articulos fidei attentabit.

  A023001253 

 Quare merito divus Augustinus haereticum definit, qui, «Scripturas non recte intelligens, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserit.» Et alibi: «Neque enim,» inquit, «natae sunt haereses, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene [188] intelligitur, etiam temere et audacter asseritur.» Et rursum, alio loco: «Qui ergo,» inquit, «in Ecclesia morbidum aliquid pravumque sapiunt, si, correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt.».

  A023001266 

 Si vero instes: Adeamus ergo Patres, Concilia, Ecclesiam: Bene est, inquit, dum ad normam Scripturae loquantur..

  A023001267 

 Si quaeras num Patres antiquos et Concilia audire velit: «Audiam,» inquit, «si adamussim Scripturae judicent.» Judicabunt vero, inquam; stabisne illorum sententiae? Stabo, inquit, si tamen prius examinavero.

  A023001270 

 Et haec quidem quae de Luthero diximus, de caeteris omnibus haereticis aeque dicta videri debent; nam et inde haeretici nomen acceperunt, quod interpretationem Scripturae sibi seligant; quam si Conciliis et Ecclesiae consonam invenerint, eam non auctoritate Ecclesiae vel Conciliorum, sed sua ipsorum opinione defendunt; sin contrariam viderint, nihilominus eam contra Ecclesiae et Conciliorum auctoritatem tuentur.

  A023001278 

 Ergone, quia manna rebellibus et protervis panem caeli non sapit, propterea manna esse desinet et panis de cælo? Quia sol noctuae non lucet, nobis non lucebit? Si sic agatur, actum sane est de universa Scriptura, ut docte Augustinus noster jam olim disputavit contra Faustum, qui, solemni haereticorum insolentia, Sacrae Scripturae loca quibus urgebatur, non germana, sed falsata esse dicebat..

  A023001279 

 Vidi ego primarium quemdam Genevae ministrum, qui, multa insolenter debacchatus in Sanctorum intercessionem, cum non tantum Scripturae, sed etiam Patrum auctoritate convinceretur, dixit tandem paratum se dare manus, si Augustinus ullo loco Beatissimam Virginem invocasse probaretur.

  A023001357 

 Ibi continuo alia mihi facies totius Scripturae apparuit.» [215].





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE