Mot «Scindicorum» [3 fréquence]


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002577 

 Exhibita igitur pro parte R. D. Francisci Bochuti, præbiteri, parrochialis ecclesiæ loci d'Ayse rectoris, et nobilium Joannis Mugnier, Petri de Megeve, Francisci Girod, Claudii Chastel, scindicorum oppidi Clusarum, Nostræ diæcesis Gebennensis, et Consiliariorum dicti oppidi, petitione, qua Nobis exponitur et apparet valde e re (sic) esse, imo necessarium, fundationi cleri quatuor præsbiterorum in Collegio dicti oppidi docentium erectæ, ut aliquæ capellæ in ecclesia dicti oppidi fundatæ, eidem Collegio uniantur, tum ut ludimagistri sacerdotes in eo constituti et fundati habeant altare in quo commode sacra facere statutis horis, præsentibus scholaribus possint, tum ut quintus ludimagister, etiam sacerdos, ad ejusdem Collegii promotionem, si sufficiens ad id ex eisdem cappellis quæ uniuntur proventus percipi possit, juxta Statuta eidem Collegio ab eodem R. D. Bochuto præcripta, de novo creetur, vel saltem in [254] eorumdem ludimagistrorum sustentationi tutius sit prospectum.

  A024002577 

 Quod si fundationi cleri et Collegii prædictorum capella Leprosoriæ dicti oppidi Clusarum et altera capella Beatæ [Mariæ] Pietatis (quæ de dictorum Scindicorum oppidi Clusarum presentatione dependent) cum eorumdem juribus, fructibus, redditibus, proventibus et pertinentiis unirentur, annecterentur et incorporarentur, clero et Collegio prædictis bene consultum esset..

  A024002578 

 Nos igitur, huic petitioni, ut justæ et rationi consonæ, annuentes, et quia ad hoc Scindicorum et Consiliariorum oppidi Clusarum qui dictarum capellarum sunt patroni intervenit assensus, prædictas capellas Leprosoriæ et Beatæ Mariæ Pietatis dicti oppidi Clusarum, cum illorum juribus, proventibus et [255] pertinentiis, Collegio et clero erecto prædictis dicti oppidi Clusarum uniendas, annexandas (sic) et incorporandas duximus, prout præsentibus unimus, annexamus (sic) et incorporamus cum prædictis juribus, iructibus, redditibus et pertinentiis; ita quod clero, rectori et Collegio prædictis liceat dictarum capellarum, Collegio et clero erecto prædictis dicti oppidi Clusarum, ut præmittitur, unitarum, cum dictas capellas quovismodo vacare contigerit, realem, actualem et corporalem possessionem libere et licite apprehendere nullius alterius licentia super hoc minime requisita, necnon fructus in suos usus et utilitatem convertere conditionibus, astrictionibus et conventionibus in dicta fundatione insertis observatis et observandis, officio debito et consueto, per præsbiteros dicti cleri et in dicto clero successores, juxta prædictas fundationes celebrando..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE