Mot «Scilicet» [104 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000812 

 Audito, scilicet, quod Dominus ait, Confiteor tibi, Pater, in hoc ipso quod sonuit Confiteor, pectora vestra tutudistis: tundere autem pectus quid est, nisi arguere quod latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum? quare hoc fecistis, nisi quia audistis, Confiteor tibi, Pater? Confiteor audistis, quis est qui confitetur non attendistis; nunc ergo advertite.

  A001001343 

 Voyla ce que croyoit ce saint Concile avec son grand saint Augustin; auquel Innocent respondant, en une epistre [308] qui suit la præcedente parmi celles de saint Augustin: Diligenter et congrue, dict il, Apostolico consulitis honori; honori, inquam, illius quem, præter illa quæ sunt extrinsecus, solicitudo manet omnium ecclesiarum super anxiis rebus quæ sit tenenda sententia: antiquæ scilicet regulæ formant secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam.


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000379 

 Ac quia consueverunt præfecti provinciarum, initio administrationis suæ, magna statim ac præcelsa inire consilia, ut initium suæ præfecturæ alicujus rei celebritate commendarent, ego arduum illud quidem ac magnum, nobis tamen non impossibile nec indignum, proferam consilium ad deliberandum: de Geneva scilicet hujus vestri consessus avita sede recuperanda, ejusque consilii ad exitum perducendi modum certamque racionem declarabo.

  A007000380 

 Hisce sane præteritis natalibus festis, cum ipsa dierum solemnitas animum ad sui ipsius recognitionem revocaret, de reliqua hujus temporis mortalitate cogitanti mihi, inter alia quæ mare istud naviganti difficilia occurrebant, illud fuit unum, gravitate quidem non infimum vicinitate vero proximum; me scilicet Præpositum [Ecclesiæ Cathedrali] Canonicis Sancti Petri Gebennensis, ex placito Summi Pontificis, nuper fuisse renunciatum..

  A007000391 

 Recordamini, quæso, et considerate, Deum eligere solitum infima ac infirma hujus mundi ut confundat fortia, et ex ore plerumque [103] infantium et lactentium perficere laudem suam, illi scilicet ut accepta facilius feramus « bona quæ ab eo cuncta procedunt.

  A007000392 

 Quoniam scilicet debilis sum ingenio et doctrina, omnem meam spem in eum conjiciam qui potens est ut linguas infantium faciat esse disertas et qui « facienti quod in se est nunquam denegat auxilium, » ut suavissime et verissime omnes boni theologi pronunciaverunt..

  A007000400 

 Aquæductus est qui universam propemodum hæreticorum gentem reficit ac recreat, pessima scilicet sacerdotum exempla, facta, dicta, iniquitas denique omnium, præcipue tamen ecclesiastici ordinis, ut propter nos blasphemari quotidie inter gentes nomen suum meritissime simul et amarissime conquæratur Dominus per Prophetas.

  A007000410 

 In quam deliberationem cum vos, Socii optimi, videam sponte satis incitatos... tum enim sperandum erit; est utique in solatium miserrimi temporis, quod boni plerique et prudentes viri præsagiunt nostro tempore futurum illud quod antea tantopere desideratum est, ut scilicet, receptis antiquis sedibus, in sanctitate et justitia, de manibus inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi qui est Deus superexaltatus in sæcula..

  A007001189 

 Eritis sicut dii, scilicet, vel boni vel mali.

  A007001189 

 Scientes bonum et malum, scilicet, aut per notitiam aut per experientiam.


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000259 

 Quomodo cognoscitis aliquem esse surdum? quando scilicet non movetur verbis.

  A008000560 

 Christiana, apud D. Thom.: «Quisquis rebus utitur restrictius quam mores bonorum inter quos versatur se habent, aut intemperans aut superstitiosus est; si excedat, aut aliquid significat (more histrionum scilicet, qui vestibus regum utuntur cum ipsi sunt miselli), aut flagitiosus est.».

  A008000619 

 Quod Mot significat varia pro varietate radicum, Filius ejus, pacificum, missum; Sept.: Donec veniat cui repositum est, scilicet sceptrum.

  A008000713 

 Eductus; scilicet e mundo, vel creatus e nihilo.

  A008001128 

 Homo creatus est ad similitudinem Dei; eo ergo dilectio proximi tendit ut diligamus in eo similitudinem et imaginem Dei, ut ista scilicet imago et similitudo magis ac magis perficiatur.

  A008001411 

 Nemo bonus nisi solus Deus, quia scilicet bonitas est proprietas enti intrinseca et absoluta.

  A008001767 

 Opus imperfectum: Dic Angelis, servis scilicet tuis et militibus; idem ait Beda.

  A008002488 

 Notavi obiter illum paraliticum qui ad probaticam sanatus est, propter peccata contraxisse infirmitatem suam; unde Christus eum sanavit eo modo quo sanantur peccatores, petens scilicet ejus consensum: Vis sanus fieri? At huic minime ita loquitur, quia non ob peccata infirmus erat..

  A008002489 

 Notavi item Christum hunc progressum fecisse: scilicet vidisse, ut sol videt terram, operando; lutum obduxisse, id est, cognitionem suæ miseriæ ingessisse; Vade ad natatoriam Siloë, id est, ad natatoriam missionis.

  A008002611 

 Cur dixerit Naboth: Propitius sit mihi Deus? Quia scilicet non licebat Judæis sua vendere, nisi usque ad jubilaeum.

  A008002835 

 Tu quis es? scilicet: Esne Christus? Confessus est et non negavit.

  A008003066 

 Serpit haeresis, quia tota terrae humanoque intelligendi modo innititur, et ventri innititur et gulae et libertati carnali; at sermo Domini currit, scilicet quia pedibus leviter terram tangit, quod faciunt velociter currentes.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000311 

 Tuis equidem meritis ac virtutibus me totum jam pridem debebam, doctissime vir; nunc autem titulo sane omni exceptione majore, ob benevolentiam scilicet qua tam amice cultissimas illas de theologia conclusiones mihi nuncupare dignatus es, me totum sane tibi vindicas.

  A011000327 

 Vale ergo, et ab omni onere publico et ab omni malo immunis, meque pergas amare qui scilicet tuus sum totus..

  A011000355 

 Quas dum capio, lego identidem ac relegendi finem facio nullum, tanta me capit voluptas ac tui observantia quantam animus meus capere potest; adeo scilicet verum est captum esse qui cæperit....

  A011000398 

 Si tuis virtutibus jam pridem, aut tuæ erga me humanitati me totum non deberem, deberem nunc profecto titulo omni exceptione majore, ob benevolentiam Francisci Girardi, cujus tu mihi author extitisti, tua scilicet, uti litteris ad me suis mandavit, eloquentia et apud eum auctoritate.

  A011000402 

 De cætero, quod parum promptus fuerim in respondendo, vel tuis vel Francisci Girardi litteris, causam profero, non meo quidem judicio minus honestam, nec [31] tibi, ut arbitror, minus jucundam, qui familiaritate delectaris, quod scilicet ex media familia deprompta sit.

  A011000619 

 Angor desiderio incredibili id præstandi quod promisi, quod quamprimum potero faciam; nullamque dicam diem ne obviam accedas iterum, quod te cum tali ac tanto comitatu semel fecisse, mei scilicet causa, nisi amor ille eximius (cæcusne dicam an cæcutiens?) erga me tuus excusaret, intolerabile omnino videretur in tanto senatore.

  A011000619 

 Id ubi rescivi, hesterna scilicet nocte, tanto me rubore sensi perfundi uti ne tuas quidem litteras amplius per summam verecundiam respicere auderem.

  A011001291 

 Accepi namque et ejus munusculum, ut ais, et Girardi nostri Spondæum, utrumque te auctore, te meæ scilicet apud eos observantiæ commendatore.

  A011001347 

 Interim advocatus de Pres ad me versus quosdam in [162] tuam, quod ipse dixit, laudem misit, ea quantum audivi mente uti ad te quoque, non suo quidem sed meo nomine gratulabundus scilicet, perferre curarem.

  A011002209 

 Id autem ut facerem, varia prætexens negotia, sæpius Genevam ingressus, nullus unquam mihi ad hominis quem quærebam privata ac secreta colloquia patuit aditus, præterquam hoc ultimo tertio Paschali die, cum et solum et satis primo quidem accessu facilem inveni; sed tandem aliquando in recessu, postquam extorquendæ [269] ab eo animi sententiæ modos omnes tentassem, omnemque, quoad per me fieri potuit, lapidem movissem, lapideum deprehendi cor ejus immotum hactenus, aut sane non omnino probe commotum, inveteratimi scilicet dierum malorum.

  A011002246 

 Cum anno præterito de Theodori Bezæ, primarii inter Calvinianos hæretici, ad Ecclesiam Catholicam reditu et conversione, tum Pater Spiritus Balmensis, ex Ordine Cappuccinorum, insignis et probitate et doctrina concionator, tum etiam ego ipse, multorum non levibus permoti sermonibus, bene sperare cœpissemus, ne in re tam desideranda aut industria nostra aut adminicula cœtera desiderarentur, ita inter nos conventum fuit, uti scilicet ille quidem, qui per ea tempora ad Capitulum, quod vocant, generale sui Ordinis, Romæ indictum, properabat, de re tota coram Beatitudine Tua dissereret, peteretque ne (si rumorem sequatur eventus) redeunti hæresiarchæ Apostolica providentia desit.

  A011002247 

 Id autem ut facerem, varia prætexens negotia, sæpius Genevam eam ob causam ingressus sum; sed nullus mihi patuit aditus ad hominis quem quærebam privata et secreta colloquia, præterquam hoc ultimo tertio Paschatis die, cum et solum et satis primo accessu facilem inveni; sed tandem aliquando, postquam extorquendæ illius animi sententiæ gratia, omnem, quoad per me fieri potuit, movissem lapidem, lapideum tamen cor ejus immotum adhuc, aut sane non omnino conversum deprehendi, inveteratum scilicet dierum malorum.

  A011003246 

 Ovabam, môx, ut mihi videbar, triumphaturus de Thononiensibus, Frater suavissime, cùm primam literarum tuarum legerem, in qua scriptum erat magno te et præcipuo quodam ab iis beneficio aftectum esse; postea verò quàm ex reliqua lectione comperi quid sentires, in eo uno scilicet de te benè meritos Thononienses quòd quidam ex iis meas tibi literas reddiderat, cognovi quàm parùm tibi [389] mihique de istorum animis studiisque sperare liceat, si tam leve, in re tam pusilla officium magni beneficii loco constituendum videatur..


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001318 

 Ineunte hoc ipso anno, ex Episcopi, Capituli et cleri hujus Gebennensis voluntate, discesseram apud Christianissimum Francorum Regem, tractaturus de Catholica religione restituenda in oppido et universo agro Gaiano: [127] negotium quidem pium, quo nullum sequius proponi poterat, et cui promovendo nulla ex parte defuit apostolica sollicitudo Beatitudinis Vestræ, cujus scilicet Nuncius, Episcopus Camerinus, magno zelo, magna prudentia vir, in hanc rem, tum cum Rege ipso, tum etiam cum intimis illius consiliariis, serio sæpe et sedulo egit, ut nihil ad spem optati finis desideraretur.

  A012002082 

 Cum rerum Christianarum firmitas a Sanctæ Sedis Apostolicæ sollicitudine, secundum Deum, pendeat, multum sane interest ut quæ in rem Ecclesiæ distinctis passim locis geruntur vere et ex fide apud eam proferantur, ne scilicet objecta summæ illius curæ pastorali, aut vera prò falsis, aut falsa pro veris exponantur.

  A012002083 

 Quo tempore Gallorum Rex, Franciscus primus, omnem propemodum Sabaudiam occupavit, Bernenses Helvetii, Lutherana ac Zuingliana lue non ita pridem infesti, in partes Sabaudiæ sibi viciniores irruptionem fecerunt, animosque civibus Genevensibus addiderunt ut Christi suavissimum jugum ac proprii Principis imperium excuterent, ac in istam seditionem democraticam qua nunc vexantur, speluncam scilicet latronum et exulum, infœlici mutatione degenerarent.

  A012002088 

 Idque accidit anno millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, adeoque [233] fœliciter successit ut Illustrissimus et Reverendissimus Cardinalis Florentinus, a latere Sedis Apostolicæ Legatus, diebus aliquot interpositis adveniens, multa jam hominum millia viderit conversa esse, quibus quidem ipse partim absolutionem contulit, partim ab Episcopo prædecessore meo, partim etiam a me dari voluit, cum scilicet in tanta pœnitentium copia, omnibus diei horis paratus esse deberet aliquis qui ad caulas Christi redeuntes oves exciperet..

  A012002089 

 Illis enim aliquot mensibus quibus Dux hinc conversioni procurandæ incubuit atque adeo Tononi moratus est, cor ejus peculiari quadam gratia in manu Dei esse videbatur, ut ad quodcumque vellet converteret illud; cum sive publicis ad populum cohortationibus ac vocibus Catholico Principe dignis, sive privatis monitis ad eos qui videbantur hæresis majores columnæ, sive exemplis bonorum operum, [234] omnibus animi dotibus ac viribus, cum populo illo universo contenderet ut illum Ecclesiæ Catholicæ inferret referretque, constitutus scilicet Dux a Deo super plebem illam, prædicans præceptum ejus.

  A012002179 

 Accedit et alia scriptionis causa, commendandi scilicet D. Rudolphum, filium Joannis a Dunghen, tuæ diœcesis virum, qui et ipse primus Reverendissimæ Paternitatis Vestræ colendæ animum injecit, cum inter multas [247] laudes, quibus te dignum sæpe prædicat, hanc adjiceret, multam quidem suorum civium erga Principes suos devotionem, tua tamen præsertim opera effectum quod urbs illa jam toties [tam] inusitatis quoque stratagematibus tentata, in hostium potestatem nondum venisset; illud nimirum tuum esse eloquium ac vim dicendi, ut cum buccinæ clangore muri Hierichuntini sint eversi, tubæ tuæ evangelicæ sonitu Buscoducensia mœnia et propugnacula sarta tecta hucusque permanserint..


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013002107 

 Scis enim, Illustrissime ac Reverendissime Domine, scis, inquam, ubi habito, ubi scilicet sedes est Satanæ Geneva, et habeo adversum me multos tenentes doctrinam diaboli, quibuscum si, ut par est, pugnetur in gladio oris Christi, deficientes quemadmodum fumus deficient.

  A013003019 

 Cumque propterea parrochialis ecclesiæ curam a me suscepisset mox ad canonicatum majoris Ecclesiæ nostræ evocatus, non potuit diutius tantisper splendor tam angustis finibus contineri, sed Lutetiam Parisiorum Quadragesimalium concionum causa accersitus, ubi primum ejus dicendi ac docendi vis, Christianissimi Regis aures pervasit, non fuit ei deinceps liberum quin concionatoris Regis honore afficeretur et onere, cui sustinendo cum in dies majorem animi firmitatem, ac doctrinæ robur [351] ostenderet, quod plerique præclari alioquin viri vix multis annis ac maximis intercessoribus obtinere possunt, hic tribus annis consequutus est, ut scilicet a Rege ad episcopatum Montispessulanensem Sedi Apostolicæ promovendus exhibeatur.


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015001749 

 At vero, Beatissime Pater, hoc quod « semper et ubique dignum et justum est, » hisce nostris temporibus, non solum « salutare » tantum, sed fere necessarium videri debet, cum scilicet quia abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum, imo propemodum omnium; unde quoniam defecit sanctus a terra, ex iis qui redempti sunt de terra, revocandi sunt in memoriam et in medium Ecclesiæ reducendi illi qui hactenus majore sanctitatis splendore claruerunt, ut sint (quemadmodum unus eorum dixit) in speculum et exemplum, [174] ac quoddam veluti condimentum vitæ hominum super terram, sicque apud nos etiam post mortem vivant, et multos ex iis qui viventes mortui sunt, ad veram provocent et revocent vitam..


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016001522 

 Interim vero, quod hactenus feci, non desinam impensius praestare, ut scilicet a Deo Salvatore nostro tibi [164] auxilium de sancto exoptem, ut spiritu principali confirmatus, navem illam, jamdudum gravissimis procellis agitatam salvam ad optatum pacis ac felicissimae pietatis portum perducas..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002321 

 Tertium est, quod non solum viduas hujusmodi quæ serio seculo renunciare intendunt, sed interdum alias etiam conjugatas admittunt; eas, scilicet, quœ cum velint novam in Christo vitam instituere, atque adeo confessiones, quas vocant generales, præviis aliquod exercitiis spiritualibus facere, opus habent in remotum a secularibus locum tantisper aliquot diebus secedere.

  A017002323 

 Cæterum, habet Reverendissimus Dominus Archiepiscopus Lugdunensis intercessorem potentissimum, Christianissimi scilicet Regis oratorem.


20-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XX-Vol.10-Lettres.html
  A020003143 

 Utitur nimirum Breviario quodam Cisterciensi, in quo multa sunt correctione, imo [325] reprehensione dignissima: historiæ, scilicet, leves et propemodum ludicræ, hymni verborum perturbationibus intercepti, multa sententiarum tenebris maculata; quæ omnia congruum est ut ab ecclesia Dei removeantur.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000177 

 Et duo esse maxima mala animi docet in Sophista, scilicet, improbitatem et ignorantiam.

  A022000427 

 Quae pag. XV, LXII et LXX ex multis observavimus de praedestinatione praevisis meritis confirmari possunt authoritate D. Petri Emotte, doctoris theologi Parisiensis, in sua egregia Confessione fidei, titulo hac de re, ubi diserte id quod nos asserit: non modo scilicet [51] reprobationem fieri praevisis demeritis, sed etiam praedestinationem praevisis meritis, idque constanter probat.

  A022000428 

 Ordinat Deus finem, scilicet damnationem; ergo media ad finem, scilicet peccata.

  A022000430 

 Sed sine Dei voluntate nihil possumus; ergo ea sublata, salvari non possumus, et ea sublata et remota negatave a Deo, effectus negatus videtur, scilicet gloria, quod absurdissimum est.

  A022000432 

 In hanc + sententiam notandum est: Primo, posse [57] forsan hanc sententiam, quod scilicet praedestinatio fiat sine praevisis operibus, reprobatio autem minime, hoc modo explicari, ut Deus primo det cunctis hominibus auxilium sufficiens; deinde, cum videat multos eo non utentes, hos reprobet; alios vero, tam utentes quam non utentes, per media efficacia salvet: ita ut inter non utentes, quosdam damnet, alios efficaciter a praecipiti damnationis cursu retrahat.

  A022000469 

 Euge, serve parve, indigne quidem, sed fidelis; quia sperasti in me, confidens de misericordia mea, et quia in pauca (scilicet in glorificando me patiendo et per damnationem, si ita mihi placeret) fuisti fidelis, supra multa te constituam; et quia voluisti magnificare nomen meum, etiam patiendo, si opus esset (quandoquidem in eo parva est magnificatio et glorificatio nominis mei, qui non est damnator, sed JESUS), supra multa te constituam, ut beatitudine perpetua laudes me, in qua multa est gloria nomini meo.

  A022000580 

 Prohibentur etiam disputationes publice coram turbis de fide disputare, ubi scilicet, vel scandali occasio daretur, vel prophanerentur misteria dum ante promiscuam Judeorum et infidelium porcorum turbam margaritae Christianae philosophiae progierentur.

  A022000620 

 Quia non videtur satis pium eo loco pingi tantum signum, scilicet Crucis, et loco exprimi quo pedibus conteri possit.

  A022000649 

 Postea doctissimum Otellium habuit, qui ita doctrinae soliditatem jucunditate condire sciat, ut «omne punctum» tulisse videatur, qui scilicet misceat «utile dulci.» Docebat praeterea excellentissimus Castellanus, qui mihi [87] eo tantum nomine extra ordinem docere videtur, quod extra praeterque ordinem, ac captum communem doctus sit et doceat.

  A022000714 

 LITTERIS VERO MAJUSCULIS INSCRIBENDUM QUOD DICITUR L. I, scilicet: «IN IIS IN QUIBUS CORRECTIONEM MORUM INDUCIMUS, FISCI RATIONEM HABERE» NON DEBEMUS. Cujus Legis observatio parum urget hoc tempore, usurarii enim et sordidissimi quique fceneratores, postquam provinciam integram ad inopiam redegerint, si corripiantur, fisco omnia addicuntur; qua, sane, ratione nescio, cum ea non sint bona foeneratorum, sed pauperum debitorum.

  A022001283 

 Exponit humillime idem Episcopus, quamplures sunt in sua diaecesi loci, quorum incolae consanguinitate vel affinitate junguntur, qui tamen, cum pauperrimi existant, tenuissimasque expectent dotes, difficillime extra possunt matrimonium contrahere, ne scilicet exiguam illam dotem visitationibus sponsae nuptiarumque oneribus insumant, nec habeant unde ad obtinendam ab Apostolica Sede dispensationem Romam mittant..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000139 

 Praeterea, eo argumento divi Thomae ostenditur divum Thomam aliter sensisse, scilicet praedestinationem [3] esse mediorum et finis; et primo finis, deinde mediorum.

  A023000143 

 At dicunt: convenimus cum Augustino in praecipuo totius negotii, scilicet in negando causam praedestinationis, quod satis est.

  A023000143 

 Cum is fuerit praecipuus scopus Augustini ut debellaret Pelagium, si id recte faciamus, ab Augustino dissentire non possumus magis quam vos: scilicet, ut cum gratis omnes nos praedestinatos fateamur et Dei misericordia, Augustinus suo, vos alio, nos alio explicemus modo, tantoque securiores ab Augustino discedimus quanto aliorum Patrum omnium signis adjungimur; vos vero tanto periculosius Augustinum deseritis quanto longius ab aliis omnibus solitarii fugitis et aberratis..

  A023000164 

 Quia error est pcena peccati originalis; Clemens Alex., 5 Strom., id vero ita habet ob impedimenta extrinseca, brevitatem, scilicet, vitae, et caetera.

  A023000177 

 Quod vero dicitur de salute ad quam conducit, removendo, scilicet, impedimentum majus, minus enim impeditur quia moraliter bene agit.

  A023000606 

 Vult ergo Deus permulta, non voluntate efficiente aut committente, sed permittente tantum; ea scilicet quae cum mala sint malitia, ut aiunt, morali, a Deo qui bonus et bonitas ipsa est proficisci nunquam possunt.

  A023000683 

 Est enim hoc solemne Calvini et Calvinianorum omnium paradoxum, unde et Sacramentarii ab omnibus appellantur, propria veluti quadam et insigni nota, quod scilicet Sacramentum sine re fingant et constituant.

  A023000695 

 Finis ob quem offertur idem in utroque: remissio scilicet peccatorum.

  A023000861 

 Affirmant impium justificari per solam justitiae Christi imputationem, ut scilicet nulla in nobis sit justitia a Christo, sed ea nobis solum imputetur, quae in Christo est, non in nobis.

  A023001132 

 Et alibi, loquens de ceremoniis Missae [158]: «Si quis,» inquit, «vetustate hujusmodi inventiones tueri velit, non ignoro quam non longe ab aetate Apostolorum Caena Domini tecta rubigine fuerit; sed isthaec scilicet humanae confidentiae procacitas est.» Sed et alio loco fatetur antiquos Doctores Missae nomine usos fuisse in «plurali fere numero.» Et alibi: «Veteres quoque illos,» inquit, «video alio hanc memoriam detorsisse, quam institutioni Domini conveniebat.» Et paulo post: «Excusari,» inquit, «non posse arbitror, quin aliquid in actionis modo peccaverint.» Et iterum: «Merito quis eos redarguat, quod ad Legis umbras nimis deflexerunt.» Denique, ne omnia et singula hujus generis scripta recenseamus, quod esset pene infinitum, idem Calvinus fatetur usum Confessionis esse antiquissimum, et nihilominus eam spernit..

  A023001157 

 Scripturae Canonem prorsus novum ediderunt, vel plures vel pauciores Libros comprehendentem, quam in Canone ullius Concilii, aut ex antiquis Patribus fuisse inveniatur; [165] Scripturam innumeris novis versionibus everterunt, nemine alterius versione contento; Sacramenta ad novum numerum, dualem scilicet, reduxerunt; ritus administrandorum Sacramentorum novos invexerunt; ecclesiasticam hierarchiam, nova quadam anarchia, perverterunt; ministros, id est diaconos, novo commento, presbyteris et episcopis praetulerunt; episcopos, quos primo ac principe honore universa semper coluit Ecclesia, in locum infimum abjecerunt.

  A023001159 

 Tandem Lutherus de verbo illo όμοούσιον: «Non est,» inquit, «quod mihi homoousion illud objectes, adversus Arianos receptum; non fuit receptum a multis, iisque praeclarissimis.» Et paulo post, indulgendum ait esse Patribus qui semel extra Scripturam posuerunt vocem prophanam, illam scilicet de qua tractamus: homoousion.

  A023001280 

 Placent vero sibi novatores nostri tum maxime in sua pertinacia, cum aliquam sententiam in libris Patrum deprehendunt, quae primo intuitu ac in speciem favere iis videatur; est enim hoc fuitque semper hæreticis omnibus commune, ut jam olim Vincentius noster Lirinensis observavit: «Cum sub alieno,» inquit, «nomine haeresim concinnare machinantur, captant plerumque veteris cujuspiam viri scripta paulo involutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant, ut illud, nescio quid, quodcumque proferunt, neque primi neque soli sentire videantur.» Hunc scilicet morem tenens minister iste noster egregius, de quo nunc dicebamus, tot illis Augustini locis clarissimis, quae jam citavimus, opponebat locum unum, in quo Augustinus, de Christo loquens: «Ipse Sacerdos est,» inquit, «qui nunc ingressus in interiora veli, solus ibi ex his qui carnem gestaverunt, interpellat pro nobis.» Itaque Augustinum cum Augustino pugnantem inducere volebat subtilis doctor, nec videbat Augustinum eo loco non de alia interpellatione loqui, quam quae fit per [204] redemptionem, quod et praecedentia et sequentia illius loci manifestissime ostendunt.

  A023001338 

 «Ad homines,» inquit, «si veniamus, satis scitur quales reperturi simus Christi vicarios: Julius scilicet et Leo et Clemens et Paulus christianae fidei columnae erunt primique religionis interpretes, qui nihil aliud de Christo tenuerunt, nisi quod didicerant in schola Luciani.

  A023001369 

 At tanti odii quaenam, obsecro, causa esse potuit? Anne alicujus Angeli aut Dei de caelo persuasione adactus est Lutherus, ut tanto Missam odio execraretur? Imo vero, tantarum Lutheri in Missam irarum praeclarus scilicet ac dignus in cujus verba juraret, magister atque artifex fuit diabolus.

  A023001428 

 Quid tu ad hoc, Calvine? Non vides etiam conscientiis nostris negotium esse cum hominibus, iis scilicet, qui Dei vices gerunt in administranda republica, sive ecclesiastica, sive politica? Hoc autem Calvini placito quam imminuatur auctoritas Principum et legum videre quilibet potest, sentire autem et experiri etiam Principes [230]ipsi, si impias istas et seditiosas voces in Republica sua invalescere patientur..

  A023001670 

 Max. prima et praecipua haereticorum totius Chablasiensis ducatus conversione, et sanctissimo illo, omniumque post hominum memoriam extra ordinem amplissimo Jubileo, quo urbem Tononensem decoravit Clemens VIII, anno 1602, in honorem Dei et venerationem Beatissimae Mariae Virginis de Compassione: ut scilicet prudentiae, pietatis et sanctitatis suae testes haberet remotissimas quasque provincias ex quibus cum plura quam credi possit hominum millia dixero, quibus [256] vel laudabilissime cujusque viri laus contenta esse possit, quia tamen multa praetermisero, quae minime tacenda essent, praevaricatoris partes explevisse videar potius quam adulatoris suspicionem, quod non minus execror, incurrisse.

  A023001937 

 Census episcopalis mensae admodum tenues, qui, scilicet, vix ac ne vix quidem, ad summam mille scutorum auri ascendunt; [ut detractis stipendiis officiariorum Episcopatus, minime supersit quo decenter se suamque familiam sustentet.

  A023002015 

 Omnibus autem, tam Cisterciensibus quam Sanctae Clarae, illud solatium deest quod Concilium Tridentinum, non sine Spiritus Sancti instinctu, illis vult concedi: ut scilicet, ter saltem quotannis illis confessarius extraordinarius constituatur; coguntiu: enim uni eidemque semper confiteri, neque unquam illis liberum est alterius operam expetere; quod quanto animarum illarum periculo fiat, nescio, Deus scit..

  A023002021 

 Quominus autem id fiat causa haec est: plerumque semper illorum locorum decimae ad Abbates et Monasteria spectant, quibus scilicet tunc attribuebantur, cum promptuaria spiritualia Monasteriorum plena essent, eructantia ex hoc in illud, et monachi, velut oves fætosæ, abundarent in egressibus suis.

  A023002029 

 Omnibus qui romanam, id est orthodoxam fidem colunt, ac maxime Summi Pontificis et Principum curae, ut scilicet aut evertatur Babilon illa, aut convertatur, sed magis ut convertatur et vivat, laudetque viventem in secula seculorum..

  A023002226 

 Quod Holoferni Bethulianos obsidenti in mentem venit, dilectissimi Fratres, ut aquaeductum illorum fontesque omnes circumquaque incideret et occuparet, ne vel tantillum aquae siti obsessorum extinguendae uspiam superesset, id sane omnibus, horum maxime temporum, haereticis Ecclesiam vexantibus, solemne fuit consilium ac decretum; scilicet Sacramenta per quae, veluti per canales ac meatus quosdam opportunos, Salvator optimus maximus aquam gratiae salutaris in corda nostra derivat ac diffundit, vel omnino praecidere, vel pravis opinionibus inficere et occupare, ne f luminis in vitam aeternam salientis suavissimus impetus civitatem Dei deinceps laetificare posset.

  A023002650 

 Jam quod ad Moniales attinet, Monasteria duo Sanctae Clarse optime sane se habent, nihilque desiderari posse video, nisi ut Monialibus illud solatium detur quod sacrum Concilium Tridentinum, non sine Spiritus Sancti instinctu, illis concessit ac dari voluit, ut scilicet illis, ter saltem quotannis, confessarius extraordinarius attribuatur.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000272 

 Appetente et jam jam imminente stato illo festo die, quo Ecclesia Catholica, Mater nostra, præcelsum ac venerabile Eucharistiæ Sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebrandum ac in processionibus reverenter [3] et honorifice, per vias et loca publica circumferendum constituit, ut sic victricem veritatem de mendacio et hæresi triumphum agere, ex tanta Ecclesiæ lætitia adversarii palam ostendat: Cumque Nos Spiritus Sanctus, per Sedis Apostoliche nutum, posuerit regere hanc in qua sumus Ecclesiam Dei illud præcipue incumbit curæ, ut scilicet omnia congrue et decenter celebritate fiant et constent..

  A024000274 

 Verum, cum omnia quæ a Deo sunt ordinata sint (Rom., 13 ), et omnia honeste et secundum ordinem facienda (1. Cor., 14 ), tum maxime id omnino servandum est in Ecclesia sancta Dei, quæ scilicet procedere semper debet ut castrorum est acies ordinata.

  A024000275 

 Quare Nos, ita per presens edictum ordinamus et statuimus: Ut scilicet, inter ecclesiasticas personas, primi procedant Fratres Ordinis Sancti Francisci Capucinorum, quos sequantur Reverendi Fratres Ordinis Sancti Francisci Observantium, tum Reverendi Fratres Ordinis Sancti Dominici; postea, Fratres Sancti Sepulchri, quibus succedat [5] ecclesia Collegiata Beatæ Mariæ Lætæ, in qua, qui officio Parochi fungitur, stolam ad reliquum vestium sacrarum ornatum addat, isque solus.

  A024000431 

 Dictus autem rector tenebitur ad celebrationem trium Missarum singulis septimanis, die scilicet Dominica, Mercurii et Veneris.

  A024000511 

 Exposuit Nobis dilectus et venerabilis vir dominus Jacobus Alberon, curatus Castellæ in Boviciarum, se, suis expensis, in sua parrochia, juxta viam publicam, oratorium extruxisse, de R mi in Christo Patris prædecessoris Nostri licentia, ut scilicet viatores, ea quasi admonitione excitati, levi flexu dimittentes ex itinere terrestri, in cælestis Patriæ recordationem deducerentur, et Deum omnipotentem piis aliquot orationibus adorarent, idque facilius fœliciusque successurum si aliquibus Indulgentiis et remissionibus fidelium mentes allicerentur..

  A024001057 

 Curri itaque R. D. Claudius de Reydet, dictus de Choisie, ecclesiæ collegiatæ Sancti Jacobi oppidi Sallanchiæ Decanus, et parrochialis ecclesiæ Sancti Nicolai Bonnæ, Nostræ diocesis, rector, ad causam dicti decanatus, propter loci distantiam aliasque rationabiles causas curam animarum exercere in dicta ecclesia non valeat, vicarium perpetuum, a Nobis tamen approbatum, eligendum et Nobis presentandum duxerit, ut nominationis instrumento, per egregium Bourgeois, notarium, recepto et signato, sub die octava Julii ultimo lapso ut, scilicet, D. Joannem Franciscum du Martherey, præsbiterum, et a Nobis ut idoneum admittendum et recipiendum humiliter petierit..

  A024001150 

 Nos igitur, qui inter cæteras pastoralis officii Nostri curas, hanc (divini, scilicet cultus augmentum et spiritualem parrochianorum consolationem) non levem duximus unoque Deo optimo maximo gratam fore: præfatorum igitur patroni et communitatis dicti loci de Sales supplicationi inclinati, et inquisitione circa ventatem eorum quæ in dicta supplicatione continentur prius habita, consensuque fisci [113] Nostri, ut Nobis etiam notuit exhibito, et accedente ordinaria authoritate Nostra, parrochialium ecclesiarum de Cranves et de Sales unionem alias per Nos factam, ex nunc perpetuo dissolvimus et revocamus.

  A024001609 

 Tibi, ergo, propterea, specialem curam ac sollicitudinem earum ecclesiarum quas infra suis nominibus notatas habes, quantum cum Domino possum, commendo [154] ac impono; ut scilicet, harum vigore Litterarum, eas, bis saltem singulis annis visites; si quid in eis desit vel mali habeat, confici componive decernas; si quid in personis correctione ecclesiastica indigeat, corrigas, et si opus sit validiorem correctionem adhibere, ad me deferas..

  A024001634 

 Quapropter, e numero fratrum et consacerdotum meorum, nonnulli sunt mihi seligendi quos, ut Moisi quoque dictum est, novi quod, sensus ac ingenii maturitate, senes sunt cleri, ut scilicet sustentent mecum onus populi et non solus graver ego, qui maxime sum imbecillis et infirmus..

  A024001636 

 Tibi, ergo, propterea, specialem curam ac sollicitudinem earum ecclesiarum parrochialium quas infra suis nominibus notatas habes, quantum cum Domino possum, commendo ac impono; ut scilicet, harum vi et vigore, et meo nomine, [157] eas, bis saltem, singulis annis visites; si quid in eis desit et male habeat, confici et componi decernas; si quid in personis, tam ecclesiasticis quam aliis, correctione ecclesiastica indigeat, sanis verbis ac monitis corrigas.

  A024002055 

 Cum venerabilis conventus Sancti Dominici hujus civitatis Annessiacensis, Nostræ diœcesis, Ordinis Prædicatorum, semper aliquem ex Religiosis ejusdem Ordinis ad fidelium eleemosinas colligendas ex instituto et more sui Ordinis mittere soleat, eaque sit adhuc hujusce diœcesis totiusve patriæ conditio, ut vix ac ne vix quidem necessitati mendicorum Christi qui eam incolunt subvenire possit: propterea Nos, dilectum Nobis in Christo Fratrem Jacobum Chappaz, prædicti Ordinis Religiosum laïcum, quem R. Frater Prior ac idem venerabilis Conventus [203] Sancti Dominici hujusce Nostræ diœcesis, etiam extra hanc diœcesim, scilicet Friburgum versus, sive ad alias Helvetiorum partes, piorum hominum auxilium imploraturum, quo tandem et familiam sustentare et ædificiorum jam passam ruinam reparare possint mittere proposuerunt, iis Nostris literis, manu Nostra subscriptis ac sigillo Nostro munitis, prosequimur, quibus eumdem omnibus superioribus pariter ac inferioribus Ecclesiæ Christi filiis et alumnis apud quos eum di vertere contigerit, sicuti christianum et Religiosum mendicum enixe in visceribus misericordiæ Dei nostri commendatum cupimus et facimus..

  A024002318 

 Notum facimus et testamur, Nos hodie, decima nona mensis Junii millesimo sexcentesimo decimo octavo, benedictionem nuptialem dilectis Nobis in Christo, nobili Roco Calcanio, urbis Placentinæ, et Margaritæ de Chavanes, ex nobili familia hujus civitatis Nostræ diœcesis oriundæ, in sacello Nostro ministrasse ac impertivisse, idque juxta [226] ritum sanctæ Ecclesiæ Romanæ, infra Missarum solemnia scilicet, et aliis de jure servandis servatis..

  A024002771 

 Quod a Nobis dilectus in Christo Georgius Seyffert, d'Augsburc, sacri Imperii tabellarius, expetiit, ut scilicet testatum faceremus Nos ab eo mandatum a Cæsarea Majestate decretum et emanatum ad comparendum in proxima Dieta accepisse; id quidem quia verum est, præsentibus hisce Nostris literis, manu Nostra signatis ac sigillo Nostro munitis, testatum et contestatum facere voluimus et facimus..

  A024002842 

 Quibus attente auditis et expensis: « Et propterea, » inquit Servus ille Dei, « divina Providentia factum est, ut in Ecclesia [297] varii sint Ordines Religiosorum; ut scilicet, qui austeris et pœnitentiæ exteriori addictis, non possit vitam addicere, mitiores ingrediatur.

  A024003281 

 Ideo, quod nihil est ipso salubrius, cum cætera omnia præcellat, statuimus et ordinamus, omnes et singulos confratres utriusque sexus, ut nimirum diebus festivitatum Exaltationis et Inventionis Sanctæ Crucis, ac Conceptionis Beatæ Mariæ Virginis et Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, necnon qualibet secunda Dominica cujuslibet mensis (exceptis Septembri, Decembri, Maio et Junio, in quibus festivitates præfatæ occurrunt), presbiteros scilicet sacrum Missæ Sacrificium in eodem oratorio, si id fieri possit, sin minus in alia ecclesia eis benevisa; reliquos vero laicos utriusque sexus, prævia diligenti peccatorum confessione ubi placuerit facta, Sacramentum hujusmodi Corporis et Sanguinis Domini in eodem oratorio sumere.

  A024003310 

 Illud etiam prætermittendum non est, et ad quod non modo qui christiano nomine censentur, sed etiam qui le tantum naturæ coguntur, scilicet, incarceratorum et infirmorum visitatio cum verbis consolatoriis, quæ etsi ipsos propterea non sanent nec liberent, tamen pœnas et dolores liniunt et mitigant: igitur statuimus et ordinamus, confratres qui ad tam opus pium et charitativum fert quod inter opera misericordiæ annumeratur, a Priore et Assessoribus infrascriptis deputati fuerunt, ipsos infirmos et incarceratos quanto citius visitare et consolare teneantur, et id frequentius si ex confratribus fuerint, quorum necessitates ipsi Priori illico patefacere debeant, ut juxta ejusdem Confraternitatis facultates ipsis subveniri possit..

  A024004378 

 Cum abbatia hæc commendata sit, propterea decernimus [457] in ea deinceps sicut antea factum est observari debere, ut scilicet omnibus domnis Canonicis unus ejusdem Ordinis expresse professus, qui Prior nominetur, et qui gregi præire et præesse possit, juxta Concilium Tridentinum, cap. 21°, Sess e 25, præficiatur ac constituatur.

  A024004404 

 Omnia jura clamant, quod in ultima Nostra hujus Monasterii Visitatione decrevimus, mulieres scilicet, ne quidem ad breve tempus, intra septa et muros exteriores Monasterii habitare aut commorari debere.


26-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXVI-Vol.5-Opuscules.html
  A026001070 

 (Vide pro ea re Augustinum, apud Azor, fol. 169, dicentem amorem desiderare, timere, sperare, dolere, quia, scilicet, istis omnibus imperat.).

  A026001070 

 In Tract, de imperio et regno amoris: cum constitutum sit amorem residere in suprema parte animæ, veluti in supremo totius regni solio, facienda erunt capita quibus ostendamus hunc amorem supremum, uti amoribus inferioribus: scilicet, quomodo charitas utatur amore concupiscentiæ, qui est spes, illique imperet; quomodo utatur amore desiderii, amore benevolentiæ; deinde, quomodo utatur timore, gaudio, dolore cæterisque omnibus animæ passionibus; tum vero, quomodo utatur virtutibus, et sic ubique regnet.

  A026001072 

 Sic, quamvis in nobis non appareat amor Dei super omnia, videmus enim, si recte inspiciamus, quemdam vaporem, qui etiam tempore siccissimo apparet: quosdam, scilicet, mentis affectus, quasdam inclinationes quæ fontem hujus amoris latentem indicant..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE