Mot «Sacrificia» [5 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000202 

 Omnia sacrificia farinacea antiqua erant veluti condimenta sacrificiorum cruentorum; sic Eucharistiæ Sacramentum est veluti condimentum sacræ Crucis, eique optima ratione adjunctum..


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002219 

 Torcular fidelium est charitas, ad quam spectant sacrificia, oblationes, devotio; nam, charitas Christi urget nos.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000822 

 Atque non modo conciones imo vero Sacrificia, si quis me judice certare in hac palæstra velit, quamprimum fieri poterit instituenda sunt, uti non tam animos demere nobis quam addere suis artibus sentiat inimicus homo.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000695 

 At non eo minus verum illud quoque est, Eucharistiam esse sacrificium; non enim duo sunt sacrificia, Crucis et altaris, sed unicum; unica nempe res in utroque offertur, et ab unico offerente, unico fine et unico Patri.

  A023000696 

 Ita fit, ut qui sacrificium Missae et sacrificium Crucis duo sacrificia esse dixerit, verum dicat, propter distinctionem formae et modorum quibus offertur utrumque; at longe aptius loquatur, nec minus vere, imo verius, qui unum dixerit esse, propter identitatem, ut ita dicam, ejus qui et offert et offertur, ejus cui offertur et finis propter quem offertur; sicuti qui solem unum dixerit, verius utique dixerit, propter individuam unitatem substantiae solis, quam qui, propter dierum distinctionem, plures soles existimaverit nominandos.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE