Mot «Sacrarum» [6 fréquence]


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015002428 

 Vive porro, Celsissime et Serenissime Princeps, vive quam diutissime, quam felicissime ac sanctissime, ac sacrarum harum virginum humillimarum faventibus oculis aspice, excipe, perfice votum, quod humillime exposuit Serenissimæ Celsitudini Vestræ... [251].


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000618 

 Negant Christi mortem corpoream, si solum illam Christus obiisset, quicquam nobis fuisse profuturam: «Nihil actum erat,» inquit Calvinus, «si corporea tantum morte Christus defunctus fuisset.» Deus immortalis! omnes Sacrarum Scripturarum apices ad sanguinem, ad [77] crucem, ad mortem Christi salutem nostram referunt; omnes Christiani Christum morte sua mortera nostram destruxisse proclamant; omnes Sancti redemptionis suae canticum concinunt in haec verba: Redemisti nos, Deus, in sanguine tuo.

  A023000630 

 Et vero quaenam Sacrarum Scripturarum certitudo erit, quaeoam auctoritas, si Traditionem tollas, cum sola Traditione non etiam Scripturae ullius fide probari ea certitudo et auctoritas possit? Cur Evangelium Matthaei et Lucae, potius quam Thomae et Nicodemi, Libros canonicos esse dicemus? Aut si quis neget, atque cum istis Traditionem non scriptam rejiciat, quomodo probabimus? Rursum, ubinam gentium erat Ecclesia, aut fides Ecclesiae, totis illis saeculis quibus nihil dum de fide tractatum erat per scripturam, sed per sermonem tantum? An non fuit Ecclesia Scripturis antiquior? Aut quonam Sacrae Scripturae loco scriptum probabunt isti, ut cogant nos credere nihil credendum esse, nisi quod scriptum? Quid de Baptismo infantium, de Dominico die potius quam alio in Sabbathi judaici vicem sanctificando, de Angelorum creatione, ac de aliis hujusmodi tam multis quorum certissima fides in Ecclesia, et etiamnum apud ipsos quoque haereticos [80] omnes, probatio vero per Scripturam plane nulla? Longe aliter, et praeclare ut omnia, Augustinus: «Non crederem Evangelio, nisi» Ecclesia diceret esse Evangelium..

  A023000651 

 Et vero, si tam infaeliciter et inhumane nobiscum ageretur, ut Ecclesia universalis in rebus fidei et in vero sensu Verbi Dei dijudicando errare posset, quis mortalium, obsecro, non errare se posse crederet? Qui autem errare se posse credit, quomodo certus esse possit se non errare? Consequens igitur necessario fiet, ut in fidei sensusque Sacrarum Scripturarum incertitudine omnes ambulare fatendum sit.

  A023000912 

 Affirmant electos de sua electione esse certissimos «Pessime ergo,» inquit Calvinus, «et perniciose Gregorius, homilia 38, dum vocationis tantum nostrae conscios nos esse tradit, electionis incertos; unde ad formidinem et trepidationem omnes hortatur.» Qua affirmatione negant et spem et timorem in praedestinatis esse posse; nam quis timeat de amissione illius boni quod amittere se non posse certo sciat? Et quod magnus ille nec unquam satis laudatus Gregorius hortatur nos ad timorem et formidinem, quid aliud est, quam illud ipsum quod consulunt apices omnes [128] Sacrarum Scripturarum? Cur enim putemus laudatum in Evangelio Simeonem, quod non tantum justus esset, verum etiam timoratus, nisi ut intelligamus justitiae comitem perpetuum esse hunc timorem sanctum, non qui servilis sit, sed qui filialis? Itaque mentiantur isti quantum volent; cum se justos dicunt, satis est, ut mentiri eos appareat, quod se timoratos nolunt dicere, ne quidem per mendacium; non quia non audeant (est enim longe audacior qui se justum esse contendit quam qui se fatetur timoratum), sed quia eos pudeat non quidem mentiri, sed ita loqui, ut hac parte mentiendo veritatem dicere videantur..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000275 

 Quare Nos, ita per presens edictum ordinamus et statuimus: Ut scilicet, inter ecclesiasticas personas, primi procedant Fratres Ordinis Sancti Francisci Capucinorum, quos sequantur Reverendi Fratres Ordinis Sancti Francisci Observantium, tum Reverendi Fratres Ordinis Sancti Dominici; postea, Fratres Sancti Sepulchri, quibus succedat [5] ecclesia Collegiata Beatæ Mariæ Lætæ, in qua, qui officio Parochi fungitur, stolam ad reliquum vestium sacrarum ornatum addat, isque solus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE