Mot «Quocumque» [11 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008003146 

 «Ah! Seigneur Jésus, je vous en conjure, percez mon cœur de vos divines blessures, enivrez-moi de votre sang, afin que dans cette ivresse surnaturelle, de quelque côté que je me tourne, je vous voie toujours crucifié; qu'à mes yeux tout paraisse rougi de votre sang, en sorte que, uniquement occupé de vous, je ne puisse rien trouver que vous, je ne puisse rien considérer que vos plaies sacrées: Domine Jesu Christe, cor meum tuis vulneribus saucia, et tuo sanguine inebria mentem meam, ut quocumque me vertam, semper te videam crucifixum, et quidquid aspexero, in sanguine tuo mihi appareat rubricatum, ut sic in te totus tendens, nihil praeter te valeam invenire, nihil nisi tua vulnera valeam intueri.».


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000580 

 Etsi quae apud nos extant de religione edicta Principum nostrorum, Senatusque nostri consulta et decreta [69] quamplura (quae tamen, quia publice excusa prostant, huc transcribenda minime putavimus), non Lutheranos tantum et Calvinianos notant et insectantur, sed reliquos etiam omnes haereticos, quales sine dubio sunt quotquot a sancta Ecclesia Catholica, Apostolica et Romana, quocumque tandem censeantur nomine, defecerunt, ac quorum errores sacrosanctum Concilium Tridentinum, Spiritu Sancto suggerente, justissimo anathemate damnavit..

  A023000890 

 Affirmant nulla ex circumstantia fieri peccata deteriora; Lutherus enim hanc propositionem, inter caeteras quas pro certissimis habet, tuetur: «Circumstantias peccatorum, cum matribus, filiabus, sororibus, affimbus, quacumque die, quocumque loco, quibusvis cum personis, ac si quid aliud praeterea externum sit, aequales esse ac penitus contemnendas.» Quam vero eleganti ratione? «Quia,» inquit, «Christus talia non praecepit in suis legibus.» Et alibi: «Apud Christianos,» inquit, «una tantum est circumstantia, quae est peccasse in fratrem.» [122] Qua affirmatione negant peccatorum inaequalitatem, saltem in eodem genere peccati.

  A023001257 

 Aliud exemplum, adhuc clarius, ex alio loco sumi potest, in quo, tractans de Missa: «Quid ergo,» inquit, «dicemus ad Canonem et auctoritatem Patrum? Primum respondeo: si nihil habetur quod dicatur, tutius est omnia [192] negare, quam Missam concedere...» Quid enim hoc aliud, quaeso, est, quam velle quocumque periculo ac per omne fas et nefas suam tueri opinionem, et poeticum illud exequi:.

  A023001258 

 Fac bene, «si possis; si non, quocumque modo, rem.».


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001589 

 Ut a quocumque Illustrissimo ac Reverendissimo Antistite Archiepiscopo, Episcopo catholico, quem malueris eligere, executionem sui officii exercente ac gratiam et communionem Sedis Apostolicæ habente, non servatis interstitiis et nonobstante defectu natalium quem pateris, super quo te dispensamus, ad primam tonsuram et minores Ordines, dummodo idoneus compertus fueris, quod Illustrissimi et Reverendissimi Ordinantis judicio relinquimus, promoveri possis et valeas.

  A024001767 

 Eadem auctoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, omnibus tam ecclesiasticis quam laicis magistratibus, dominis, cujuscumque gradus sint et ordinis, [173] districte prohibentes ne propter apostasiam, hæresim, excommunicationem censurasve quoscumque per dictum Claudium quomodocumque incursas, quocumque prætextu, sive in judicio sive extra judicium, molestiam ullam, litem aut præjudicium ullatenus moveant aut inferant..

  A024001790 

 Eadem authoritate Apostolica, qua in hac parte fungimur, districte prohibentes omnibus, tum ecclesiasticis tum laicis magistratibus ac dominis, cujuscumque gradus sint et ordinis, ne propter apostasiam, hæresim, excommunicationem censurasve hactenus a dicto Claudio Boccardo incursas, ei ullatenus, quocumque prætextu, sive in judicio sive extra judicium, molestiam ullam, litem aut præjudicium movere aut inferre audeant..

  A024002202 

 Concessimus facultatem D. Antonio Mugnier, parrochiæ du Chastelard, Nostræ Gebennensis diœcesis, et Joanna de Vimouz, parrochiæ de Faverges, Nostræ item diœcesis, ut a quocumque sacerdote benedictionem nuptialem, in Ecclesiæ facie, recipere possint et matrimonium contrahere, præsentibus sacerdote quem elegerint et testibus saltem duobus; dispensantes cum illis super proclamationibus quæ alias fieri debebant, ob causas Nobis notas et probatas..

  A024003302 

 Ritum antiquum recitationis Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, quando in aurora, meridie et occasu solis ex antiqua traditione universalis Ecclesiæ pulsatur, religiose servare cupientes, statuimus et ordinamus Salutationem Angelicam ter universis confratribus quotidie, utroque genu flexo et detecto capite, esse recitandam in quocumque loco, etiamsi in viis vel plateis publicis [359] constiterint, quoties in principaliori ecclesia loci in quo Ecclesia cathedralis sedem fixerit pulsabitur, in aurora, meridie et vesperi, ut, præter Indulgentias eam sic recitantibus a Summis Pontificibus concessas, ex hoc humili obsequio eidem Virgini Mariæ (cujus Dominus humilitatem respexit ) prestito, ipsius meritis et intercessione a morbis, peste, tempestatibus, grandinibus aliisque aeris corruptione et perturbationibus provinciæ totius Sabaudiæ liberentur..

  A024004270 

 Ex loco de Six, sine Prioris licentia nullus ex Religiosis deinceps discedat sub quocumque prætextu, neque Prior nisi seniorem Religiosum de suo discessu monuerit, licet tamen ab eo licentiam non teneatur accipere aut petere..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE