Mot «Quisquam» [11 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008000421 

 16: Non apparebit quisquam coram me vacuus ), propterea opere prsetium fuerit nosse quomodo dona facienda sunt Deo.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011001726 

 In Ducis nostri Gebennensium mente et ore eo es imprimis loco ut meliore vix esse possit quisquam, et si permittas intelligi te (sic enim de more aulico loquor) [208] Præsidem, hic non optatissimum modo, sed his temporibus necessarium sumus habituri.

  A011003199 

 Illud scito in summa omnium expectatione esse quid præclarus iste conatus enixurus sit; non quòd quisquam verendum existimet ne tu ea omnia præstare non possis quæ ab eximio et omni ex parte præstantissimo viro expectari debeant, sed quoniam tibi cum eo genere hominum res est ut verendum sit potiùs ne, cùm omnia præstiteris, margaritas ante porcos sparsisse videaris.

  A011003439 

 Nihil autem miserius, quàm quòd hoc tempore in quo pax ista precaria, aut, ut Virgilius loquitur, « sequestra » totque mensium firmatæ induciæ facere deberent ut benè sperare liceret, vix quisquam est qui præter te in hanc curam velit incumbere.


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015002427 

 Quod dum impensissimis precibus facio, non certe propterea me velle ambulare in magnis existimare quisquam debet: ideo namque ambulo confidenter, quia ambulo simpliciter, confisus nimirum preces meas a plerisque magnæ erga Vestram Celsitudinem auctoritatis intercessoribus auxilium accepturas.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000602 

 Sed nec negaverit quisquam sanae mentis, possibilia Deo esse omnia quae ille factumm se minatur, ut puta Ninivem subvertere, et alia hujusmodi infinita, quae tamen nunquam fecit Deus, aut facere voluit.

  A023000687 

 Quo admisso, illud certe etiam manifeste relinquitur, quod ab aliis Evangelistis omnibus, uno ore, et a divo Paulo (qui hoc ipsum accepit non a coapostolis, sed a Domino jam in Caelos assumpto) additum est graecum substantivum Mot έστί, non ea mente factum fuisse, ut commentitiae [96] isti interpretationi viam patefacerent, et Mot est pro significat unquam accipi vellent; sed ut eum ipsum sensum quem Matthaeus materna Christi lingua expressit apertius exprimerent, addito verbo substantivo ad pronomen hoc demonstrativum substantiae, et nomen substantivum corpus, subjectumque adjectivum meum, quo persona ipsa Christi enixissime significatur; itemque relativum quod, cujus eam esse vim et naturam sciunt grammatici omnes ut sit relativum substantiae, ne tot junctis verbis nihil penitus nisi substantiam et veritatem substantiae exprimentibus, dubitare quisquam posset, quin de vero ac reali corpore suo Christus Dominus in Sacramenti institutione sensisset, quod postea pro nobis datum et traditum est in cruce, non per figuram et significationem, sed vere ac realiter, ut figurae omnes Veteris Testamenti, consummato redemptionis opere, finirentur..

  A023000688 

 De quo ne dubitare quisquam possit, facere debent tot miracula, tot historiis testata, de sanguine effuso ex sacra hostia, nunc a Judaeo perfido, nunc ab impio haeretico sacrilege attentata; quorum miraculorum veritas etiamnum apparet apud Parisienses, Divionenses, et aliis plerisque Christiani orbis locis.

  A023000876 

 Proinde hoc ipso negant, nec teneri nos, nec ligari lege ulla; nam, ut est in Juris nostri regula, «impossibilium nulla est obligatio,» nec a nobis exigere quisquam jure potest plus quam praestare possimus, nisi durus nimis et tyrannicus sit exactor.

  A023001454 

 Hoc vero, si quisquam ullibi gentium Princeps est adeo Lutheranus, qui tecum, Luthere, ita esse fateri velit, bene consulis, et dignum agis tam indigno Principe consiliarium, cum Nembrothicos Principes non Christianismo, sed atheismo, vis operam suam navare.

  A023001455 

 Nec enim hodie quisquam fere uliibi gentium fit haereticus, si eos excipias, qui vel nascuntur inter haereticos [237] et ex haereticis neque ullas de religione nostra Catholica nisi calumniantium voces unquam audiverunt; vel a monachatu et sacerdotio magis quam a religione deficiendi votum gerunt, ut scelerum quibus apud nos sunt infames, impunitatem sibi apud haereticos quaerant; vel luxuriae et scortationis licentiam, quam conscientiae libertatem vocant, laxiorem et liberiorem nanciscantur; vel denique utilitatis alicujus aut etiam erubescentiae, magis quam scientiae aut conscientiae, rationibus ullis, ne ad nos redeant, prohibentur.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE