Mot «Quique» [8 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000381 

 Illud enim subibat Davidicum: Vanum est vobis ante lucem surgere; surgite postquam sederitis; quod licet ex littera alio spectet, ex spiritu tamen qui vivificat, ad eos facile traduci potest qui quærunt antea præsidere quam sedere, quique, fructus vernalis et præcocis instar, non diu asservari possunt quin putrescant.


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014003382 

 Nos, quibus in primis cordi est, ut omnis haeretica pravitas e mentibus hominum tollatur et oves aberrantes ad caulam Dominici gregis sedulo reducantur, cunctorum Christi fidelium saluti provide consulatur, ac summopere cupientes, ut sancta Catholica et orthodoxa fides ubique floreat et augeatur, auctoritate Apostolica nobis in hac parte commissa, Paternitati tuae ac aliis octo viris ei benevisis, doctis, piis et zelo Catholicae fidei praestantibus, quique ex librorum haereticorum lectione perverti nequeant, ut omnes, et quoscunque prohibitos libros etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, ad effectum haereses et errores redarguendi et confutandi, secreto et per vos ipsos tantum et sine aliorum scandalo aut periculo Iegere et retinere libere et licite absque censurarum et poenarum incursu possitis et valeatis, injuncto tamen vobis: Venerabili Paternitati tuae, ut tam praesentium literarum exemplum, quam librorum prohibitorum praedictorum, quos hujusmodi nostrae facultatis vigore leget aut retinebit, notam quam primum exhibeat Reverendo admodum in Christo Palri Domino Archiepiscopo Viennae, uttempore hujus facultatis elapso, vel post obitum Paternitatis tuae, si ea [406] interim forte ex hac vita migrare contigerit, libri praedicti ei consignentur, ut provideat diligenter ne ad aliorum manus perveniant, sed per eum tradantur igni comburendi; dictis autem octo viris ab ea deputandis, ut librorum prohibitorum quos legent aut retinebunt Paternitati tua notam quamprimum ad eundem effectum exhibeant..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000714 

 LITTERIS VERO MAJUSCULIS INSCRIBENDUM QUOD DICITUR L. I, scilicet: «IN IIS IN QUIBUS CORRECTIONEM MORUM INDUCIMUS, FISCI RATIONEM HABERE» NON DEBEMUS. Cujus Legis observatio parum urget hoc tempore, usurarii enim et sordidissimi quique fceneratores, postquam provinciam integram ad inopiam redegerint, si corripiantur, fisco omnia addicuntur; qua, sane, ratione nescio, cum ea non sint bona foeneratorum, sed pauperum debitorum.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001268 

 Quid agas cum impiis istis qui semper in circuitu ambulant, et eo semper redeunt, unde tu tam saepe illos dejeceris? Quae impudentior pertinacia, quam nolle stare judicio Ecclesiae, Patrum, Conciliorum? Quis finis tantae contentionis, si nemo erit qui litem dirimere possit, quique ejus tandem definiendae habeat auctoritatem? Nec enim dubitandum est quin litigandi futura sit immortalis libido.

  A023001408 

 Quam vero falsissimum sit quod iste asserit, multorum dominationem unius dominationi praeferendam esse, constat ex iis omnibus qui de Republica scripserunt, quique peritiores esse creduntur rerum cum ecclesiasticarum, tum politicarum.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001987 

 Quare, cum hac de causa lator presentium iter Belgicum, de sui dicti Superioris mandato aggrediatur, collectant apud gentem inclitam facturus; Nos quoque, quorum diocæsis [dicto præ]claro Monasterio finitima est, quique charitatis opera quæ passim in illo fiunt vere novimus [198] eum, in visceribus Christi, omnibus R mis Pontificibus, cæterisque R dis et venerabilibus viris ecclesiasticis, necnon cæteris fidelibus, inter quos eum versati contigerit, impensissime commendamus, eos pariter qui, ab ipsis commendati, ad Nos accesserint, libenter et ex animo suscepimus..

  A024002476 

 Ad generales conventus ingeniosi quique artium magistri, ut pictores, sculptores, fabri, architecti et his similes admittuntor..

  A024002838 

 Quamobrem eos qui tacti amore cœlesti intrinsecus, purioris vitæ rationem sequi cupiebant, consiliumque ejus expetebant, sola Dei majore gloria inspecta, in Societatem quam illis magis congruam putabat, manu ac opera amantissime deducebat: homo videlicet, qui nec Pauli, nec Cephæ, nec Apollo, sed Jesu Christi erat, quique meum et tuum, frigida illa verba, nec in temporalibus, nec in spiritualibus audiebat; sed omnia in Christo, ac propter Christum, sincere expendebat.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE