Mot «Conciones» [7 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001581 

 Vide conciones super Evangelio.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000820 

 Gubernator, cum cæteris his Catholicis, rusticos circum circa, necnon et cives Aquenses, secretis suasionibus ad conciones nostras convocare, rem Christianam recte ac impensissime promovere [non destitit.] Quamprimum vidit dæmon; enimvero, tunc advocato suorum concilio, per summam perfidiam, fidem vicissim Tononienses quotquot sunt ex primariis sibi faciunt, nullis se cæteramque multitudinem unquam adfuturos Catholicis prædicationibus, ne nimirum satis non esset privata cujusque pertinacia nisi nefaria ac communi cohortatione, in suam perniciem, Principis desiderio ac nostris conatibus illudant ac omnino cervices opponant temulentas.

  A011000822 

 Atque non modo conciones imo vero Sacrificia, si quis me judice certare in hac palæstra velit, quamprimum fieri poterit instituenda sunt, uti non tam animos demere nobis quam addere suis artibus sentiat inimicus homo.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012001341 

 Cum essem Lutetiæ Parisiorum, ejus rei gerendæ gratin de cujus exitu non ita pridem ad Beatitudinem Vestram litteras dedi, facere non potui quin plures conciones haberem, cum ad populum, tum ad Regem ipsum et Principes.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003163 

 Hac igitur de causa, ego, non obstantibus multis gravibusque quæ me circumstabant difficultatibus, sponte Gratianopolim veni, circa hujus 40 æ initium, ad præfatum Reverendissimum Dominum Episcopum Gebennensem, in ea civitate pro tempore conciones sacras habentem; cui etiam nunc, cum omni humilitate et animi summissione me presentem sisto, culpam et apostasiam meam agnoscens et accusans, atque admodùm supplex oro et postulo in communionem sanctæ Romanæ Ecclesiæ ex integro restitui, et, imposita salutari pœnitentia, perfecte absolvi in utroque foro.

  A024003253 

 Ac propterea statuimus et ordinamus ipsius Confraternitatis Missas aliaque divina Officia, preces publicas, conciones seu exhortationes, et cætere pia, religiosa ac spiritualia exercitia, congregationesque [350] pro tractandis negotiis Confraternitatis, in eadem ecclesia Sancti Joannis Baptistæ celebrari, decantari, fieri et convocari, de alio loco commodo et honesto provisuri in civitate Gebennarum cum ad eam, Deo propitio, fiet per nos regressus..

  A024003253 

 Et quoniam tam pro divinis Officiis præfatæ Confraternitatis [348] celebrandis et decantandis, aliisque piis operibus exercendis, quam pro ipsius negotiis tractandis, aliquis locus peculiaris omnino liber, extra ecclesiam, in qua altare [quod] ereximus situm est (ut in aliis Confraternitatibus ubique fieri consuerunt) necessarius sit, ecclesiaque Sancti Joannis Baptistæ præceptoriæ Gebennesii, Hospitalis Hierosolimitani, in loco publico prædicti oppidi sita, propter defectum ministrorum ejusdem ac injuriam præsentis temporis non multum frequentetur, sperandum tamen sit incolas oppidi hujusmodi, qui aliunde religiosissimi fidem catholicam verbo et opere devote profitentur, ipsam ecclesiam sancti Joannis posthac ferventius visitaturos, si in eadem Missa aliaque divina Officia frequentius decantentur et peragantur, ac preces publicæ et piæ exhortationes seu conciones sæpius exerceantur et fiant: idcirco, [349] de consensu nobilis et magnifici domini Dionisii de Sacconay, Baronis Cletarum, domini in temporalibus de Sacconay, Truaz et Lorcier, procuratoris generalis Ill mi et R di D. Petri de Sacconay, sui fratris, militiæ Hospitalis Hierosolimitani, et prioratus Arverniæ prioris ac præceptoris Gebennesii, oratorium ejusdem Confraternitatis, dum Capitulum Gebennensis ecclesiæ in oppido prædicto moram traxerit, in ipsa ecclesia Sancti Joannis Baptistas constituimus et deputamus.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE