Mot «Celebritate» [3 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000379 

 Ac quia consueverunt præfecti provinciarum, initio administrationis suæ, magna statim ac præcelsa inire consilia, ut initium suæ præfecturæ alicujus rei celebritate commendarent, ego arduum illud quidem ac magnum, nobis tamen non impossibile nec indignum, proferam consilium ad deliberandum: de Geneva scilicet hujus vestri consessus avita sede recuperanda, ejusque consilii ad exitum perducendi modum certamque racionem declarabo.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000648 

 Verum hucusque nullam sacrosanctae Juris scientiae operam posueram: at ubi ponendam postea decrevi, nullo fuit opus consilio, quo me verterem, quo me conferrem; ad se statim hoc Patavinum Gymnasium me sua celebritate pertraxit, plane faustis ominibus; quoniam per id tempus doctores ac lectionibus praefectos [85] habebat eos quibus nunquam habuit, nec deinceps est habitura majores: Guidum Pancirolum, jurisprudentiae principem, lumen ac decus vestrum, Patres, nulla unquam tempestate periturum.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024000272 

 Appetente et jam jam imminente stato illo festo die, quo Ecclesia Catholica, Mater nostra, præcelsum ac venerabile Eucharistiæ Sacramentum singulari veneratione ac solemnitate celebrandum ac in processionibus reverenter [3] et honorifice, per vias et loca publica circumferendum constituit, ut sic victricem veritatem de mendacio et hæresi triumphum agere, ex tanta Ecclesiæ lætitia adversarii palam ostendat: Cumque Nos Spiritus Sanctus, per Sedis Apostoliche nutum, posuerit regere hanc in qua sumus Ecclesiam Dei illud præcipue incumbit curæ, ut scilicet omnia congrue et decenter celebritate fiant et constent..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE