Parola «Omnibusque» [ Frequenza = 2 ]

don bosco-societas sancti francisci salesii.html
  A186000012 

 6° Quum autem necessitas catholicae religionis tutandae gravior etiam urgeat inter christianos populos, praesertim in pagis, propterea socii strenue adlaborabunt, ut homines, qui potioris vitae amore per statos aliquot dies secedunt, ad pietatem confirment erigantque; ut bonos libros in vulgus spargant, omnibusque rationibus utentur {7 [273]} quae a sedula charitate proficiscuntur; verbis denique et scriptis impietati adversentur, et haeresi, quae omnia tentat, ut in rudes ac idiotas pervadat.

  A186000106 

 « Fragilitate et instabilitate voluntatis meae omnino cognita, cupiens in posterum ea constanti animo perficere, quae ad maiorem Dei gloriam et animarum salutem conferre possint, ego N. N. coram te, omnipotens et sempiterne Deus, ac, licet conspectu tuo indignus, tamen tuae bonitati et infinitae misericordiae confisus, desiderio unice permotus te amandi, tibique serviendi, coram Beatissima Virgine Maria sine labe concepta, S. Francisco Salesio, omnibusque sanctis coelorum, ex Societatis Sancti Francisci Salesii {31 [297]} regulis facio votum castitatis, paupertatis, et obedientiae Deo, tibique N. N. mi superior, ad tres annos, vel etc..





Copyright © 2009 Salesiani Don Bosco - INE